라틴어 문장 검색

11. His etiam comitiis lata est lex illa bona quae breve de attincti vocatum introduxit, per quod iudicia iuratorum (quae veredicta vocantur) falsa rescindi posint, quae ante illud tempus evangelii cuiusdam instar erant, atque plane irrevocabilia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 11:1)
Sed illud in primis in considerationem venerat, ne forte iuratores in caussis capitalibus timidius se gererent, si obnoxii essent novis litibus et periculis, ubi favor vitae contra eos faceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 11:6)
Ita tamen, ut nulli creaturae nocumentum infligerent, sed tantum regi petitionem valida manu porrigerent, ut eiusmodi graves exactiones revocaret, atque eos qui consilii eius auctores fuerant aut suasores supplicio afficeret, quo caeteris metus incuteretur ne similia in tempus futurum auderent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:14)
Etiam cum duodecemviris et iuratoribus grandioribus minaciter agere solebant, eosque compellere ut quod sibi libitum esset renunciarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 19:3)
Habebant autem semper circa se catervam de latorum, calumniatorum, et iuratorum pragmaticorum, ita ut quidvis pro arbitruo suo veredicto exhiberi et confirmari efficerent, sive de facto, sive de valore.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 20:3)
Sed ad haec cum adulescens nequaquam intenderet, vocavit rex matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장25)
nisi quis retinet, idem suasor auctorque consilii ero.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장19)
alium dicentem sacras eius occupationes et rursus alium, auctore eo senatum se a[u]disse, uerba mutare et pro auctore suasorem, pro sacris laboriosas dicere coegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 27장 1:4)
Illic invocato loci numine testatum faciebat esse iurator de quo iuraret.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 21:1)
si vero subesset iuriiurando mala conscientia, mox in lacu amittebat vitam falsus iurator.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 21:3)
atque huius deditionis ipse Postumius, qui dedebatur, suasor et auctor fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 141:7)
nam qui utilitatem petit, non quid maxime velit suasor, sed quid interdum magis sequatur, videt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 334:3)
enumeratio reliqua est, laudatori numquam, suasori non saepe, accusatori saepius quam reo necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 3:1)
P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad quem ita referuntur omnia in consilio dando sententiaque dicenda, ut illa prima sint suasori aut dissuasori videnda, quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit aut non necesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 1:3)
itaque cum constet genus hoc causarum ex suasione et dissuasione, suasori proponitur simplex ratio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION