라틴어 문장 검색

hos assidue in foro flagellis ac fustibus caesos ac nouissime traductos per amphitheatri harenam partim subici ac uenire imperauit, partim in asperrimas insularum auehi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 5:2)
Propter quod videmus quod quidam non solum singulares homines, quinetiam populi, apti nati sunt ad principari, quidam alii ad subici atque ministrare, ut Phylosophus astruit in hiis que De Politicis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:21)
Sit satis, o superi, quod non Cornelia fuso Crine iacet, subicique facem complexa maritum Imperat, extremo sed abest a munere busti Infelix coniux, nec adhuc a litore longe est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:14)
subice balneum thermis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXV5)
hunc Venus vehementissime dilexit, et cum ira Martis ab apro esset occisus, sanguinem eius vertit in florem, qui numquam vento decuti dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 726)
stringunt frondes amputant, decutiunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 611)
Cui quae rescripsissem, ut notum haberes, his litteris subici iussi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 22 1:1)
"caelum nigrescit ab Austris, et subita frondes decutiuntur aqua."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권201)
Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis decutit ense caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:5)
ille autem impavidus partis cunctatur in omnis, dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:9)
Principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus - nam pabula venti ferre domum prohibent - neque oves haedique petulci floribus insultent aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentes atterat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:1)
hic tertius December, ex quo destiti Inachia furere, silvis honorem decutit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 112)
Voluntaria mala ex constitutione nostra pendentia, in quibus nihil est, quod subici oculis, quod teneri manu possit, inanis avaritiae somnia.
(세네카, 행복론, Liber VII 57:3)
immo, puto, ad id non accedes, ex quo tibi aliquid decuti doles !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 107:6)
trahit ocius ensem Bistonium Tydeus, Mavortia munera magni Oeneos, et partes pariter divisus in omnes hos obit atque illos ferroque micantia tela decutit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권232)

SEARCH

MENU NAVIGATION