라틴어 문장 검색

Si enim aliquid molitur amicus, aut in patrem, aut in patriam, quod subita et festinata egeat correctione;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:14)
Neque enim si quis amicus constitutus in plebe deliquerit, subito et palam obiurgandus est;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:20)
Nec subitos animi motus perpessa, repente Currit ad hec opera, sed ad hec deliberat utrum Possit et ad libram racionis singula pensat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:7)
Non fluidum redolet animum, non mentis obese Segniciem loquitur, subitis non motibus instat A summis exputa labris, sed mentis ab alto Prominet et nostris offert medicamina morbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:2)
Docet ergo repente Ne quid agat subitumue nil presumat, at omne Factum preueniat animo, deliberet ante Quam faciat, primumque suos examinet actus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:3)
Ita tamen sub divinae potestatis imperio ministerium hujus operationis exercui, ut meae attentionis manum dextera supernae majestatis dirigeret, quia meae scripturae calamus exorbitatione subita deviaret, nisi supremi dispositoris digito regeretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:19)
Cum in hanc specialis disciplinae semitam oratio Naturae procederet, ecce vir subitae apparitionis miraculo, sine omni nostrae praeconsiderationis vexillo, suam praesentiam nostris conspectibus praesentavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:1)
Huic igitur adventanti, Natura enixiori [0475C] festinatione veniens in occursum, salutationis suae ferculum osculorum melliniens condimento, vultum dilectionis exhibuit medullatae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:10)
Quomodo Natura occurrat Genio adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 92:1)
Natura igitur suo gressui laxiores concedens habenas, solemnem occursum solemniter exhibendo, oscula nullo illicitae Veneris fermentata veneno, sed mystici signantia cupidinis amplexus, etiam mysticae dilectionis concordiam figurantes, Genio exhibuit adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 93:1)
qui subito irruentes in modicam manum illorum, plurimos gravi vulnere detruncaverunt, domos et synagogas eorum subverterunt, plurimum pecuniae inter se dividentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 54:4)
- Qualiter subito disturbato exercitu innumerabilis multitudo perierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 59:2)
Delatores praedicti audientes quia ab Arthesia fama obsidionis suorum ad principem Godefridum, Boemundum caeterosque pervenerat, et quia ad subveniendum consilium inierant, festinato ad castra [0455D] Turcorum redierunt, jam Romanos Francigenas et Teutonicos in proximo adventare nuntiantes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 60:2)
licet nunc incautus sine tegmine scuti et indumento ferri ad clamorem peregrinorum subito in pomarium contenderit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:4)
Illic solum peregrinum vagantem, et sarmenta legentem, contemplantes, ad ejus interfectionem velocitate equorum convolant, et subito clamore exterritum usque ad montana et fruteta profugum insectantes, insidias latentium cominus Christianorum praeterierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION