라틴어 문장 검색

sicque discordia paschalibus diebus in confusionem peregrinorum et gloriationem gentilium inter nos oriatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 101:3)
Quod vero ad eius e Francia dimissionem, nolebat eam interpretari acsi fraudes Perkini Gallis suboluisset, aut propter neglectum aliquem, sed contra hoc pro signo certo astruebat eum pro viro aliquo magno habitum fuisse, quoniam caussae eius destitutio et desertio revera tanti erat ut si quis recte animadvertat, pacem confecisset, immolando scilicet principis innocentis et calamitosi fortunas utilitati et ambitioni duorum potentium monarcharum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:17)
Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio.
(불가타 성경, 집회서, 9장23)
"Quoniam gloriatio mea es tu,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:7)
ex quo efficitur gloriatione, ut ita dicam, dignam esse beatam vitam, quod non possit nisi honestae vitae iure contingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 36:3)
Illud vero minime consectarium, sed in primis hebes, illorum scilicet, non tuum, gloriatione dignam esse beatam vitam, quod non possit sine honestate contingere, ut iure quisquam glorietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 68:7)
si enim virtus digna est gloriatione, ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut dici vix possit, et beatus esse poterit virtute una praeditus carens ceteris, nec tamen illud tibi concedetur, praeter virtutem nihil in bonis esse ducendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 69:2)
Numquid patri subolet?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 117)
Subolet, sentio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 399)
subolet hoc iam uxori quod ego machinor:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 3124)
atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 238)
Propemodum quid illic festinet sentio et subolet mihi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 128)
video, subolet, sentio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 291)

SEARCH

MENU NAVIGATION