라틴어 문장 검색

nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium, et apud Romanos tantum volnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 459:1)
fessos iam suos consul ex secunda acie subsidiariis cohortibus in pugnam inductis accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 175:1)
secundum eam canaliculi ad normae cacumen inprimantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장25)
Sin autem curiosius videbitur fieri oportere, tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos canaliculos digitales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장31)
et in his foraminibus omnibus calculi rotundi conlocentur, inque eius tympani theca, sive id loculamentum est, fiat foramen unum habens canaliculum, qua calculi, qui in eo tympano inpositi fuerint, cum ad eum locum venerint, in raedae capsum et vas aeneum, quod erit suppositum, singuli cadere possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장8)
in theca eius tympani, sive loculamentum est, unum foramen excavetur habens canaliculum, qua calculus liberatus ab obstantia cum ceciderit in vas aereum, sonitu significet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장19)
igitur circumitio tympani plani quotienscumque ad foramen perducet calculos, emittet per canaliculum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장23)
canaliculi, qui graece σῦριγξ dicitur, longitudo foraminum XVIIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION