라틴어 문장 검색

aeque et ipse ut in nomen eius a magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus academicis didici, et, cum dicto opus est, inpigre dicere, et, cum tacito opus est, libenter tacere.
(아풀레이우스, 플로리다 15:33)
quapropter, ut poetae solent hic ibidem uarias ciuitates substituere, ut ille tragicus, qui in theatro dici facit:
(아풀레이우스, 플로리다 18:4)
perparuam partim postulat Plautus loci de uostris magnis atque amoenis moenibus, Athenas quo sine architectis conferat, non secus et mihi liceat nullam longinquam et transmarinam ciuitatem hic, sed enim ipsius Karthaginis uel curiam uel bybliothecam substituere.
(아풀레이우스, 플로리다 18:6)
"immo, ut contumeliam magis sentias, aliquem de meis adoptaturam vernulis eique donaturam istas pinnas et flammas et arcum et ipsas sagittas et omnem meam supellectilem, quam tibi non ad hos usus dederam:"
(아풀레이우스, 변신, 5권232)
neque ut rescribere, relegere, restituere *** substituere dicimus, itidem dicimus rescire ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 2:2)
Libertinos vero ab ingenuis adoptari quidem iure posse, Masurius Sabinus scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 12:1)
Sed enim quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest quin iucundius lepidiusque sit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 6:1)
At si Ludovicum Duodecimum demas et Ludovicum Undecimum, qui paulo ante regnavit, substituas, magis convenient exempla, fierentque verius parallela.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:11)
Alchymista enim spem alit aeternam, atque ubi res non succedit errores proprios reos substituit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:2)
quartae aliquid substituunt sensui in meris destitutionibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:4)
1. In primo genere non fit deductio ad sensibile, nisi rei, quae cerni non possit propter distantiam, adjiciatur aut substituatur alia res quae sensum magis e longinquo provocare et ferire possit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 381:1)
nam tum demum haec simulacra per Analogiam non incommode substituentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:10)
Apud Iulium Caesarem Decimus Brutus tanta gratia valuit ut eum Caesar Octavio suo nepoti haeredem substituerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:3)
Qui fuit nutricius filiae patrui sui Edissae, quae altero nomine Esther vocabatur et utrumque parentem amiserat: pulchra aspectu et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장7)
Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail patrui Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, intrare deberet ad regem. Quae non quaesivit quidquam, nisi quae voluit Egeus eunuchus custos feminarum, et omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION