라틴어 문장 검색

Turci vero Tankradum de die in diem videntes invalescere, ducisque Godefridi vires illi semper [0577D] adesse, per aliquod tempus pacem cum eo decreverunt componere sub hac conditione, ut post hujus pacis terminum, communi consilio inito, aut sibi vellent subesse, aut omnino foedus cum illo refutarent subire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:1)
Non iudicetis ex voluntate, sed cum necessitas subest iudicarepotestis, ut supra dictum est, "Nolite iudicare secundum faciem, sed iustumiuditium iudicate."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:47)
Sed cum necessitas subest, iudicare potestis, quodprobatur per aliud Evangelium, ubi dicit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 17:5)
Non ergo peccatus estiudicare, si necessitas et oportunitas subest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 17:7)
"Nolite iudicare, et non habeatis voluntatem iudicandi, nisi necessitas, velutilitas subsit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 18:10)
Prius ergo irrepit quod malum est, postea agnoscitur quod bonum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:19)
Sed interdum aut negligentibus irrepit oblivio impetratorum, aut tumidis et elatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:13)
Quo admonemur quod nec praeteritorum beneficiorum Dei, vel praesentium, vel futurorum irrepere debeat ulla oblivio, sed tenax gratiae memoria perseverare, et obedientia non deesse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:4)
ea ubi irrepserit, aperiuntur aquae, ebulliunt omnes fontes cupiditatum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:3)
Sub idem fere tempus, Valentiniano ad expeditionem caute (ut rebatur ipse) profecto, Alamannus regalis (Rando nomine) diu praestruens quod cogitabat, Mogontiacum praesidiis vacuam cum expeditis ad latrocinandum latenter irrepsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 1:1)
sed uerum uerbum est profecto, qui aiunt nihil quicquam homini tam prosperum diuinitus datum, quin ei tamen admixtum sit aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia subsit quaepiam uel parua querimonia coniugatione quadam mellis et fellis:
(아풀레이우스, 플로리다 18:9)
Sic proeliatus, iam tumultu eo Fotide suscitata, patefactis aedibus anhelans et sudore perlutus irrepo, meque statim utpote pugna triumlatronum in vicem Geryoneae caedis fatigatum, lecto simul et somno tradidi.
(아풀레이우스, 변신, 2권 24:3)
Haec identidem asseverans summa cum trepidatione irrepit cubiculum et pyxidem depromit arcula;
(아풀레이우스, 변신, 3권 21:1)
"ad ipsum confinium gulae, qua cervix bestiae fuerat exsecta, Thrasyleonis caput subire cogimus, parvisque respiratui circa nares et oculos datis foraminibus, fortissimum socium nostrum, prorsus bestiam factum, inmittimus caveae modico praestinatae pretio, quam constanti vigore festinus irrepsit ipse."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:50)
"Nec argumentis dubiis sed rationibus probabilibus congruo cunctae multitudinis consensu nescioqui Lucius auctor manifestus facinoris postulabatur, qui proximis diebus fictis commendaticiis litteris Miloni sese virum commentitus bonum artius conciliaverat, ut etiam hospitio susceptus inter familiares intimos haberetur, plusculisque ibidem diebus demoratus falsis amoribus ancillae Milonis animum irrepens ianuae claustra sedulo exploraverat et ipsa membra, in quis omne patrimonium condi solebat, curiose perspexerat."
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION