라틴어 문장 검색

principio genus alituum variaeque volucres ova relinquebant exclusae tempore verno, folliculos ut nunc teretis aestate cicadae lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:8)
urget enim quoque signiferi super aetheris aestus et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:5)
Cumque adhuc dicentem omnes exhorruissent, subtexuit Symmachus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:1)
Idem Augustus, quia Maecenatem suum noverat stilo esse remisso molli et dissoluto, talem se in epistolis quas ad eum scribebat saepius exhibebat, et contra castigationem loquendi quam alias ille scribendo servabat in epistola ad Maecenatem familiari plura in iocos effusa subtexuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 12:1)
Superfuit corvo memoria, ut et illa quibus dominum querentem solebat audire subtexeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:9)
At gemini lapsu delubra ad summa dracones Effugiunt, et, ut mox simulachrum nominaret, subtexuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:3)
Ferro subtexitur aether, Noxque super campos telis conserta pependit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:38)
Sed quandam volo nocte nigriorem, Formica, pice, graculo, cicada.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV3)
Cum tibi trecenti consules, Vetustilla, Et tres capilli quattuorque sint dentes, Pectus cicadae, crus colorque formicae;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII1)
Anxuris aequorei placidos, Frontine, recessus Et propius Baias litoreamque domum, Et quod inhumanae cancro fervente cicadae Non novere nemus, flumineosque lacus Dum colui, doctas tecum celebrare vacabat Pieridas:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVIII1)
In quo ruta facit nemus Dianae, Argutae tegit ala quod cicadae, Quod formica die comedit uno, Clusae cui folium rosae corona est;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII4)
ergo hic cum dicit 'delubra ad summa dracones', ut esset manifestatum, subtexuit dei simulacrum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2257)
hunc Aurora adamatum in caelum levavit, quem longinquitas vitae in cicadam convertit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5852)
nam Euander hoc ait 'sed tibi ego ingentes populos opulentaque regnis iungere castra paro', deinde infra de potestate obtinendae provinciae subtexuit 'ipse oratores ad me regnique coronam cum sceptro misit', et excusatione interposita hortatur Aeneam, ut Etruscis, regem et ducem desiderantibus, praesit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5529)
nam ait 'in medioque focos et dis communibus aras' et post subtexuit craterasque focosque ferunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1183)

SEARCH

MENU NAVIGATION