라틴어 문장 검색

etsi manifeste cognoveris quod alius tuae coamantis fruatur amplexu, magis ex hoc eius incipies affectare solatia, nisi magnanimitas et cordis nobilitas ab hac te improbitate defendat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:14)
et sic ad originis recurrentes principium, aequalitatem quam natura dedit, non circumpendentia quae mortalibus cupiditas praestitit, subtili examinatione considerare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:21)
Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)
Ergo decora, decens, gracilis, subtilis, acuta Pollet et in uultu monstratur copia mentis, Nam uultus noster liber est et littera cordis Nuncius, interpres uerax animique figura.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:4)
pugnas manus altera monstrat, Agmina disponit numerorum, prelia fingit, Indicat insultus uarios numerosque rebelles, Tandem subtili concludit bella triumpho.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:10)
Materies subtilis erat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:12)
subtilius ipsam Materiam precellit opus:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:13)
Subtilis respergit eum mixtura coloris, Sed fugiens oculos, uisum color ille recusat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:4)
Hie archana Dei, diuine mentis abyssum Subtilis describit acus formaque figurat Informem, locat immensum monstratque latentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:9)
Sindon, virorem adulterato candore, quam puella inconsutibiliter postea ipsa discrete texuerat, non plebea vilescens materia, artificio subtili lasciviens, [0437A] pallii gerebat officium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:119)
Cui ingenialis virtutis destinavi potentiam, quae rerum venatrix subtilium, in notitiae indagine easdem intellectas concluderet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:13)
In corde vero, velut in medio civitatis humanae, magnanimitas suam collocavit mansionem, quae sub prudentiae principatu, suam professa militiam, prout ejusdem imperium deliberat, operatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:59)
Renes autem tanquam suburbia cupidinariis voluptatibus [0444D] partem corporis largiuntur extremam, quae magnanimitatis imperio obviare non audentes, ejus obtemperant voluntati.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:60)
magnanimitas operantis sollicitudinem:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:62)
Subtilibus igitur invisibilis juncturae catenis concordantibus universis, ad unitatem pluralitas, ad identitatem diversitas, ad consonantiam dissonantia, ad concordiam discordia, unione pacifica remeavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION