라틴어 문장 검색

ipsi autem commeatus alii terra, alii Tigri amne subvehebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 9:4)
"Vestem Persicam induti, quia domestica subvehi non potest, in externum degeneravimus cultum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:19)
Diu morati sumus in paenitentia, in qua velut in vadosis locis resedimus, ut maior nobis et absque ullo inpedimento se laudum eius campus aperiret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:1)
illud enim vestris datur alveolis quod canna Micipsarum prora subvexit acuta, propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur, quod tutos etiam facit a serpentibus atris.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V44)
Iam primum, qui solus et subvehere commeatus et munire poterat a tergo, relictus Euphrates, dum simulato transfugae cuidam Mazarae Syro creditur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 6:2)
aut alium supter, contra qui subvehat orbem, ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:4)
Num rupta vadosis Syrtibus incerto Libye nos dividit aestu?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:7)
Litora Pompeium feriunt, truncusque vadosis Huc illuc iactatur aquis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:36)
'brevia' autem vadosa dicit, per quae possumus vadere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1112)
amnisque vadosi accola vulturni fluvius est Campaniae, qui iuxta Cumas cadit in mare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7284)
subvehitur proprie:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4781)
magna matrum deest 'cum', non enim caterva subvehitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4783)
in quibus omnibus littoribus aestus in horam circiter tertiam incidit, nisi ubi motus per loca vadosa propagatus aliquantulum retardatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 13:2)
In Portubus quibusdam, ubi aqua cum impetu magno per loca vadosa, ad Sinus alternis vicibus implendos & evacuandos, influere & effluere cogitur, fluxus & refluxus sunt solito majores, uti ad Plymuthum & pontem Chepstowae in Anglia;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:11)
Et par est ratio fretorum oblongorum & vadosorum, uti Magellanici & ejus quo Anglia circundatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION