라틴어 문장 검색

Et quoniam minus plenarias similitudines invenimus ad illud quod singulare est inducendas, minus de eo satisfacere possumus per similitudines.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:4)
Quas tamen ut possumus aggrediamur, maxime ut pseudodia lecticorum importunitatem refellamus, quorum disciplinas et nos paululum attingimus, atque adeo in studiis eorum profecimus, ut Domino adjuvante ipsis in hac re per humanas rationes quas solas desiderant, satisfacere nos posse confidamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:17)
ut tamen et in hoc satisfacere valeamus, divina nobis ex ipsorum artibus gratia providit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:6)
Non ita ut aestimat Nabuchodonosor operatur Deus, more videlicet eorum qui in his quae faciunt, non tam quod bonum est attendunt, quam ut suae satisfaciant voluntati, qualiscunque ipsa sit. De qualibus scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:62)
Cuius assertioni, quia in tantum fidem accommodasti, ut in promptuario memoriae verba ex integro reconderes, quae postmodum iunioribus mellito ore eructares, coeperunt fratres instantius meae pusillitati incumbere, ut eorum ferventi desiderio satisfacerem ac pro virium facultate tantorum operum seriem perire non sinerem.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:1)
Fuerunt autem octo, qui absque ulla reverentia sancti decreverant satisfacere suae vesanae voluntati rapiendo furtim omnia quaecumque invenissent sibi utilia infra eiusdem monasterii septa.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:3)
Nam si non liceret hominibus sui, quum vellent, cordis dominabus aperire secreta, iam amor perisset omnino, qui omnium dicitur fons et origo bonorum, et nullus sciret aliis subvenire, omniaque curialitatis opera hominibus essent ignota.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 1:4)
Caveant ergo mulieres in saeculo viventes ne harum sint nobis consortes poenarum, quia post mortem nulla sibi poterit poenitudine subveniri.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 26:7)
Merito igitur mulier opulenta laudatur, si opulentia rerum omissa coamantem quaerat egenum, cui sua valeat opulentia subvenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:7)
Est autem mulier avara, quia non excogitatur in mundo nefas quod ipsa audacter interveniente munere non committat, nec cuiquam necessitatem patienti sua novit abundantia subvenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:1)
Si tibi sufficit ista diffinitio, mihi iudico satisfactum esse.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:13)
Hinc tibi satisfaciet noster Augustinus, cuius verba sunt haec:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:12)
alter tibi, licet nos non viderimus, satisfecerit;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:57)
At superbia quid minus ferendum, quae solum id quo tactae amicitiae subveniendum foret, humilitatis et confessionis excludit remedium, reddens hominem audacem ad iniuriam, tumidum ad correctionem.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:5)
ne non tam videatur amicum velle corrigere, quam suo stomacho satisfacere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION