라틴어 문장 검색

Vera, inquit, immortalitas, hoc est summa illa incommutabilitas quam Deus habet solus qui mutari omnino non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:4)
Unde cum dicimus Deum priorem esse mundo, sive existere ante tempora, quis sensus in his verbis verus esse potest de processione Dei et successione istorum, si haec verba ad hominum institutionem accipiamus, secundum ipsam temporis significationem, secundum tempus priorem esse mundo vel exstitisse, hoc est in tempore praeterito fuisse antequam tempus esset aliquid?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:17)
Sed haec quoque similitudo ad identitatem substantiae trium personarum in hoc minus sufficere videtur, quod eadem aqua non est simul fontis, et rivi, et stagni, sed per temporis, ut dictum est, successionem, sicut est eadem simul essentia Patris et Filii et Spiritus sancti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:10)
Non enim cum dicitur per successionem temporis, Deus incarnatur, et Deus incarnatus est, diversa quae fecerit ostendimus, sed pro eodem quod semel fecerit, ista dicuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:7)
Sicut prima immortalitas fuit quam peccando Adam perdidit, non posse mori;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:6)
Qui atavis regibus aeditus, cum bonis polleret moribus, omnium comprovincialium unanimi favore non tantum eligitur ex generis successione, quantum rapitur, ut eis praeesset sceptrigera potestate.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 5:3)
De quo constat, sicut et de aliis sanctis omnibus iam cum Christo regnantibus, quod, licet eius anima sit in caelesti gloria, non tamen per visitationem die noctuque longe est a corporis praesentia, cum quo promeruit ea quibus iam perfruitur beatae immortalitatis gaudia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:5)
Nonne etenim mulier Eva prima, quae manu quoque fuit formata divina, et inobedientiae vitio deperiit et gloriam immortalitatis amisit suaque culpa cunctos successores suos ad mortis deduxit interitum?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:9)
cum huius laboris fructus vitae sit medicamentum et immortalitatis solidissimum fundamentum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:6)
Fidelis quippe amicus medicamentum est vitae, immortalitatis gratia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:46)
Amicus fidelis medicamentum vite et inmortalitatis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:4)
Transitus autem a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad immortalitatem, a perturbatione ad tranquillitatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:16)
Concluditur mortis bonum ex interitu corporis et immortalitate animae:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 1:1)
quae immortalitas multifariam ostenditur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 1:2)
Scriptura quoque animarum immortalitas probatur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION