라틴어 문장 검색

quae virginis os et vultum extulit, ad uterum vero monstra latrantia succingebantur et adhaerebant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:15)
Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem?
(불가타 성경, 집회서, 36장28)
Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장3)
itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius aduersitatis exercitatione prudentem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:9)
Has terra atque aggere integebat, ne aditus atque incursus ad defendendum impediretur.
(카이사르, 내란기, 1권 25:10)
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 54:3)
Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:3)
Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:3)
Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장3)
simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장7)
Itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 79장4)
Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 6장2)
stat tamen atque alias succingit lena ministras dilectumque diu quamvis longaeva lupanar circuit et retinent mores, quod perdidit aetas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:63)
spado Romuleo succinctus amictu sedit in Augustis laribus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:39)
Famaque nigrantes succincta pavoribus alas secum cuncta trahens a Gadibus usque Britannum terruit Oceanum et nostro procul axe remotam insolito belli tremefecit murmure Thylen?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:66)

SEARCH

MENU NAVIGATION