라틴어 문장 검색

succlamatum est ei frequenter a militibus Ventidianis (nam suos valde quam paucos habet) sibi aut in Italia pereundum esse aut vincendum, et orare coeperunt ut Pollentiam iter facerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 13 3:3)
succlamans.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Demetrius rex et Menander poeta: Quomodo saepe fallatur hominum iudicium.3)
Vera est iuventus et puritas pueri, et puto quod sapientior erit quam ego, et modo scivi et iam congratulor in sapientia sua, cum creverit, dum video quia non est similis sui.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:3)
Morari me Romae congratularis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 1:1)
Quorum fidei et conuersioni ita congratulatus esse rex perhibetur, ut nullum tamen cogeret ad Christianismum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:9)
in cuius regno perpetuo exsultet terra, et congratulante in fide eius Brittania, laetentur insulae multae, et confiteantur memoriae sanctitatis eius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:8)
haec Verginio vociferanti succlamabat multitudo nec illius dolori nec suae libertati se defuturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 539:1)
congratulantur libertatem concordiamque civitati restitutam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 590:3)
obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum civem succlamare, 'bona venia vestra liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse, antiquare alias'.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 431:1)
ad hoc cum succlamatum esset duplici quidem vallo et fossa et tamen in ingenti metu esse, habetis igitur inquit adfatim lignorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 347:1)
sub hane vocem haud minus ferociter, daret utrum vellet, succlamatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 178:3)
tertio testibus datis, cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pavorisque initium a praetore ortum, ab eo desertos milites, cum haud vanum timorem ducis crederent, terga dedisse, tanta ira accensa est ut capite anquirendum contio succlamaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 37:2)
cum per omnem orationem satis frequenti assensu succlamatum esset, tum vero ea vociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter se parare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 569:1)
et quidam ausi sunt media ex contione succlamare abite hinc, ne, qui pauci supersumus, propter vos pereamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 566:2)
dona quid cessant mihi conferre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 215)

SEARCH

MENU NAVIGATION