라틴어 문장 검색

sub hane vocem haud minus ferociter, daret utrum vellet, succlamatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 178:3)
tertio testibus datis, cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pavorisque initium a praetore ortum, ab eo desertos milites, cum haud vanum timorem ducis crederent, terga dedisse, tanta ira accensa est ut capite anquirendum contio succlamaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 37:2)
orsum eum dicere, in Aetolos maxime, violenter Phaeneas interfatus non in verbis rem verti ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 439:1)
interfanti deinde Phaeneae, praetori Aetolorum, testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret mox gravius eum rebellaturum, desistite tumultuari inquit ubi consultandum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 140:1)
quos dicere exorsos consul interfatus, cum alia sibi praevertenda esse dixisset, redire Hypatam eos datis dierum decem indutiis et L. Valerio Flacco cum iis misso iussit eique, quae secum acturi fuissent, exponere, et si qua vellent alia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 319:1)
prope dicentem interfatus Romanum non in servitutem inquit, sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, quae moris Graecorum non sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 329:1)
cum per omnem orationem satis frequenti assensu succlamatum esset, tum vero ea vociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter se parare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 569:1)
et quidam ausi sunt media ex contione succlamare abite hinc, ne, qui pauci supersumus, propter vos pereamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 566:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION