라틴어 문장 검색

at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse, - quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit - tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
(아풀레이우스, 변명 53:4)
uin dicam, cuius modi illas res in sudario obuolutas laribus Pontiani commendarim?
(아풀레이우스, 변명 53:6)
Vt puto, Maxime, satis uideor cuiuis uel iniquissimo animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad testimonium illud Crassi, quod post ista quasi grauissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus.
(아풀레이우스, 변명 55:1)
Lemnius haec etiam gemmis extruxit et auro admiscens artem pretio trabibusque smaragdi supposuit caesas hyacinthi rupe columnas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:50)
accipe regales cultus et crine superbus erecto virides spumis perfunde smaragdos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato2)
Accipe parva tuae, princeps venerande, sororis munera, quae manibus texuit ipsa suis, dumque auro phalerae, gemmis dum frena renident, hac uterum zona cinge frementis equi, sive illum Armeniis aluerunt gramina campis turbidus Argaea seu nive lavit Halys, sanguineo virides morsu vexare smaragdos et Tyrio dignum terga rubere toro.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De zona equi regii missa Honorio Augusto a Serena.1)
asperat Indus velamenta lapis pretiosaque fila smaragdis ducta virent;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:349)
Conspicuas tam flore genas, diademate crinem membraque gemmato trabeae viridantia cinctu et fortes umeros et certatura Lyaeo inter Erythraeas surgentia colla smaragdos mirari sine fine nurus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:237)
quin et Sidonias chlamydes et cingula bacis aspera gemmatasque togas viridesque smaragdo loricas galeasque redundantes hyacinthis gestatosque patri capulis radiantibus enses et vario lapidum distinctas igne coronas dividis ex aequo, ne non augusta supellex ornatusque pares geminis heredibus essent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:39)
sacras coronas in cubiculis circum lectos posuit, item statuas suas citharoedico habitu, qua nota etiam nummum percussit ac post haec tantum afuit a remittendo laxandoque studio, ut conseruandae uocis gratia neque milites umquam, nisi absens aut alio uerba pronuntiante, appellaret neque quicquam serio iocoue egerit, nisi astante phonasco, qui moneret parceret arteriis ac sudarium ad os applicaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 2:3)
sed reuocato rursus impetu aliquid secretioris latebrae ad colligendum animum desiderauit, et offerente Phaonte liberto suburbanum suum inter Salariam et Nomentanam uiam circa quartum miliarium, ut erat nudo pede atque tunicatus, paenulam obsoleti coloris superinduit adopertoque capite et ante faciem optento sudario equum inscendit, quattuor solis comitantibus, inter quos et Sporus erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 1:1)
circa cultum habitumque adeo pudendus, ut comam semper in gradus formatam peregrinatione Achaica etiam pone uerticem summiserit ac plerumque synthesinam indutus ligato circum collum sudario prodierit in publicum sine cinctu et discalciatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 51장 1:3)
umbilico maxime similis est habitus zmaragdo et gemmis coagmentatus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 25:2)
nam sudaria Saetaba ex Hiberis miserunt mihi muneri Fabullus et Veranius:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 129)
Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo vel anseris medullula vel imula auricilla vel pene languido senis situque araneoso, idemque Thalle turbida rapacior procella, cum diva mulier aries ostendit oscitantes, remitte pallium mihi meum quod involasti sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, inepte, quae palam soles habere tanquam avita.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 251)

SEARCH

MENU NAVIGATION