라틴어 문장 검색

Viri autem quamplurimi sudore et calore deficientes, aperto ore et faucibus hiantes, aerem tenuissimum captabant ad medicandam sitim:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:7)
miscentur utrinque vehementi impetu agmina fidelium et infidelium et belli sudore fervescunt, caedes et strages operantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:10)
Sed tanta pressura et anxietas ingredientium in porta hac fuisse perhibetur, ut etiam ipsi equi, nimia oppressione gravati, plurimos dentibus, aperto ore ad mordendum, nolente sessore, invaderent, sudore inaudito diffluentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 42:2)
in quem descendentes, a sudore loti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:5)
Qui enim manducat, manducat usque ad satietatem;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:43)
Nunc autem in illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipartita ac tripartita adhaeret cibus et descendendo paulatim vires ministrat, succum infundit corpori, tenet satietatem, differt edendi appetentiam:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:5)
Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus, ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur Castricius, tresque legiones bellicis sudoribus induratae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 14:1)
Sed declinanda varietas saepe satietati coniuncta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 7:4)
Hae regiones, praecipueque confines Italicis, paulatim levi sudore sub imperium venere Romanum, primo temptatae per Fulvium, deinde proeliis parvis quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 5:1)
Quibus ut in tali re compositis firmiter, ad sedes revertens hibernas, sudorum reliquias repperit tales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 1:1)
Inter tot enim rerum probabilium cursus, articulosque necessitatum ancipites, sudoribus Gallicanis miles exhaustus, nec donativum meruit nec stipendium, iam inde ut Iulianus illo est missus, ea re quod nec ipsi quod daret suppetere poterat usquam, nec Constantius erogari more solito permittebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 6:2)
His enim virtutem oportet esse contentam, quae sudore quaesivit et dexteris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 30:2)
in multis bellis et asperis, aetatem sine fructu conterens miles, olim deliberatum implevit, fremens, secundique impatiens loci rectorem, cum nullas sibi vices a Caesare diuturni sudoris et victoriarum frequentium rependi posse contemplaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 7:2)
hic patulum alibi molli devexitate subductum, ideoque satietate frugum et pecoribus et arbustis exuberat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 65:3)
Nec apud eos extra regales mensas hora est praestituta prandendi, sed venter uni cuique velut solarium est, eoque monente quod incident editur, nec quisquam post satietatem superfluos sibi ingerit cibos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION