라틴어 문장 검색

Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ἀμετροεπῆ et ἀκριτόμυθον appellat verbaque illius multa et ἄκοσμα strepentium sine modo graculorum similia esse dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 12:1)
Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 6:1)
At paulo post vapor sive aura spiritus vini, per calorem dilatati et in pneumaticum versi, vesicam paulatim sufflavit, eamque universam veli instar undequaque extendit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:15)
num tantum, sufflans se, magna fuisset?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장221)
Sed quandam volo nocte nigriorem, Formica, pice, graculo, cicada.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV3)
protinus ergo Sufflavit buccis terque quaterque suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVII3)
suffla,
(페르시우스, 풍자, satire 415)
Tumens inani graculus superbia, Pennas pavoni quae deciderant sustulit Seque exornavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.2)
Male mulcatus graculus Redire maerens coepit ad proprium genus;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.5)
Vivit edax vultur ducensque per aera gyros Miluus et pluviae graculus auctor aquae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 619)
finxerat hoc digitis, animam sufflaverat ore.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3256)
num tantum, sufflans se, magna fuisset?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:23)
sed cui non post Varronem sit venia, qui agrum, quia in eo agatur aliquid, et graculos, quia gregatim volent, dictos Ciceroni persuadere voluit (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, ex vocibus avium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 257:1)
Sufflatus ille huc veniet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 243)
verum hic sodalis tuos, amicus optumus, nescio quid se sufflavit uxori suae:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 321)

SEARCH

MENU NAVIGATION