라틴어 문장 검색

Claudit eam uestis que, picturata colore Multiplici, gaudet uarios inducta colores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:8)
Et quamuis eius uestis respersa minutim Pulueris imbre foret, non denigratur honestas Materie formeque decor, sed gramate multo Picturata nitet multoque superbit honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:6)
Illic pica, dubio picturata colore, curam logices perennabat insomnem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:102)
Tunica vero polymita opere picturata plumario, infra se corpus claudebat virgineum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:140)
Nam si in aure judicis susurret pecunia, Orphei lyra, carmen Amphionis, musa Virgilii voce pecuniae suffocantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:9)
Picturatas tamen imagines vetustatis fuligo fere coegerat aspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:3)
Quorum viginti, a ponte corruentes, undis immersi ac suffocati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:10)
Plurimi vero et numero incomparabiles per aquas liberari sperantes, prae timore imminentis occisionis Danubii undis caeco ausu inferuntur, et aquis vehementibus suffocantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:7)
[0440A] Dux itaque angustiatus, reminiscens multorum suorum insignium factorum, et de omni periculo se adhuc nobiliter ereptum, nunc vero vili morte a cruenta bestia se suffocari dolens, recuperatis viribus in momento resurgit in pedes, gladiumque in hoc repentino lapsu ab equo, et cum insana bestia luctamine, propriis cruribus implicitum, celeriter in ejusdem ferae jugulum rapiens et capulo retinens, suras et nervos proprii cruris gravi incisione truncavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:12)
Nam Turci, qui erant in insidiis, transverso itinere viam in gravi multitudine anticipant, ne Galli reditum aut refugium ad urbem haberent, sed momentaneo interitu suffocarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:5)
Alii ad vada contendentes, undis involuti suffocantur a facie Turcorum fugientes, quibus pons novus prae multitudine transeuntium negabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 86:5)
quorum non modica pars ab amne submersa et suffocata periclitari et mori visa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:9)
Qui mendicos et febricitantes peregrinos in his ad curandum debile corpus reperientes, sagittis infixerunt, totam undam sanguineam reddentes, aliosque sub unda caput ab ictu ferientes abscondentes, saevo fine demersionis suffocari cogebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:13)
His immissis, et nimio silentio conquiescentibus, confratres juxta muros existentes, et eventum rei exspectantes, sed neminem audientes, viros immissos jugulatos et in fide falsa subito suffocatos existimabant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:7)
Sed ab equitibus Christianis graviter repressi, quidam armis, aliqui spem salutis ab armis inter undas aestimantes, submersi sunt ac suffocati fluctibus perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION