라틴어 문장 검색

Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti, memineratque rex, summo studio ab eo conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii fuisse participes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 14:1)
Nec hoc dico, quod aut in te aut in sanctis viris ista formidem, sed quod in omni proposito, in omni gradu et sexu et boni et mali repperiantur maiorumque condemnatio laus bonorum sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:43)
Dicam adpetitas sordes et in condemnationem vestium sericarum plebeium cultum et servilia indumenta quaesita?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:7)
habemus haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 6 4:4)
Nisi in multitudine optimorum civium impetus animi mei fuerit singularis et opera praecipua, nihil ad meam dignitatem accedere volo suffragatione vestra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 9 2:3)
hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fontem perennem gloriae suae perdidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:14)
Sic illi a multis mortalibus honestissima suffragatione consulatus petebatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장11)
Hac sanctitate morum effecit, ut puer admodum dignus sacerdotio videretur, materna sine dubio suffragatione, sed ne mater quidem nisi pro bono candidato valuisset.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 146:2)
pompili, nec potestas nec suffragatio horum valuit quin quorum patres avosque consules viderant eos nobilitate praeferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 472:2)
iusta suffragatio visa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 166:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION