라틴어 문장 검색

Post haec cum dies aliquot obsidionis evolverentur, et veris tempora jam aspirarent, legati Baldewini de Burg a civitate Rohas venientes adfuerunt, nuntiantes regi quod ex instinctu et suggestione Tankradi principes Turcorum, Arangaldus scilicet, Armigazi, et Samarga de regno Corrozan, in multitudine [0683C] gravi civitatem Edessam obsedissent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:1)
Atque ambos obsecro, ne importunam arbitremini vel intercessionem vel suggestionem vel sollicitudinem nostram, et passiones catholicorum servorum dei, quae infirmis ad aedificationem spiritalem utiles esse debent, haud reciproca inimicorum, a quibus passi sunt, poena decoloretis, sed potius refracta iudiciaria severitate et vestram fidem, quia filii estis ecclesiae, et ipsius matris mansuetu- dinem commendare minime neglegatis.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 3:5)
Uterque acria progignit desideria, uterque se perniciter efformat in phantasias et suggestiones, atque uterque facile inscendit in oculos (praecipue quando obiectum adest).
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:3)
Sic quaedam tantum leves declarationes prospectantur, philanthropici singulares actus, et etiam conatus ad affectionem erga ambitum demonstrandam, dum reapse quodcumque socialium institutionum de rebus mutandis inceptum molestum conspicietur a lepidis somniatoribus susceptum vel impedimentum putatur tollendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:6)
quod schema quidam per suggestionem vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 62:12)
Erat autem ex somniatoribus Otho:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 14:2)
Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione an delectatione, uel, quod maius est, peccati consensu acciderit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:8)
Tribus enim modis impletur omne peccatum, uidelicet suggestione, delectatione, consensu.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:9)
Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:10)
et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum iudex sui animus praesideat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:12)
In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION