라틴어 문장 검색

Veneruntque usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquae tinctis ?Iordanis autem omnes ripas alvei sui toto tempore messis impleverat ?
드디어 궤를 멘 이들이 요르단에 다다랐다. 수확기 내내 강 언덕까지 물이 차 있었는데, 궤를 멘 사제들이 요르단 강 물가에 발을 담그자, (불가타 성경, 여호수아기, 3장15)
Venenum aspidum sugebat, et occidet eum lingua viperae.
그는 살무사의 독기를 빨고 독사의 혀가 그를 죽여 (불가타 성경, 욥기, 20장16)
Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat?
(여자) 아, 당신이 내 어머니의 젖을 함께 빨던 오라버니 같다면! 거리에서 당신을 만날 때 누구의 경멸도 받지 않고 나 당신에게 입 맞출 수 있으련만. (불가타 성경, 아가, 8장1)
et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob.
너는 민족들의 젖을 빨고 뭇 임금들의 젖을 빨리라. 그래서 너는 나 주님이 너를 구해 주는 이요 너의 구원자가 야곱의 장사임을 알게 되리라. (불가타 성경, 이사야서, 60장16)
" Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae ". " Sum ego, qui loquor iustitiam, potens ad salvandum ".
에돔에서 오시는 이분은 누구이신가? 진홍색으로 물든 옷을 입고 보츠라에서 오시는 이분은 누구이신가? 화려한 의복을 입고 위세 당당하게 걸어오시는 이분은 누구이신가? 나다. 의로움으로 말하는 이 구원의 큰 능력을 지닌 이다. (불가타 성경, 이사야서, 63장1)
ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius, ut mulgeatis et deliciis affluatis ex uberibus gloriae eius.
너희가 그 위로의 품에서 젖을 빨아 배부르리라. 너희가 그 영광스러운 가슴에서 젖을 먹어 흡족해지리라. (불가타 성경, 이사야서, 66장11)
Quia haec dicit Dominus: " Ecce ego dirigam ad eam quasi fluvium pacem et quasi torrentem inundantem gloriam gentium. Sugetis, in ulnis portabimini, et super genua blandientur vobis.
주님께서 이렇게 말씀하신다. “보라, 내가 예루살렘에 평화를 강물처럼 끌어들이리라. 민족들의 영화를 넘쳐흐르는 시내처럼 끌어들이리라. 너희는 젖을 빨고 팔에 안겨 다니며 무릎 위에서 귀염을 받으리라. (불가타 성경, 이사야서, 66장12)
Verumtamen germen radicum eius in terra sinite et in vinculo ferreo et aereo in herbis agri, et rore caeli tingatur, et cum feris pars eius in herba terrae.
그러나 뿌리등걸은 땅에 남겨 두어라. 쇠사슬과 청동 사슬로 묶어 들풀 사이에 남겨 두어라. 하늘에서 내리는 이슬에 젖은 채 땅의 잡초들 사이에서 짐승들과 운명을 함께하게 하여라. (불가타 성경, 다니엘서, 4장12)
Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: " Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti! ".
예수님께서 이 말씀을 하고 계실 때에 군중 속에서 어떤 여자가 목소리를 높여, “선생님을 배었던 모태와 선생님께 젖을 먹인 가슴은 행복합니다.” 하고 예수님께 말하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 11장27)
Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste fecit et Hispanam sanguine tinxit humum, scilicet interdum miscentur tristia laetis, nec populum toto pectore festa iuvant:
그 후 브루투스는 적인 갈리시아인으로부터 자신의 성씨를 만들고, 히스파니아 땅을 피로 물들였다. 확실히 슬픔은 때로는 기쁨과 섞여있어, 축제가 사람들을 동일한 마음으로 기쁘게 하지 않는다: (푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권299)
stridentia tingunt tingendo stridere faciunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4503)
Illic forma rosae, picta fideliter, A vera facie devia paululum, Aequabat proprio murice purpuram, Telluremque suo sanguine tinxerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:1)
Tentoria vero intrantes, quotquot repererunt languidos ac debiles, clericos, monachos, mulieres grandaevas, pueros sugentes, omnemque aetatem gladio exstinxerunt, solummodo puellas teneras et moniales, quarum facies et forma oculis eorum placere videbatur, juvenesque imberbes et vultu venustos abduxerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:4)
calamellos mellitos per plana repertos suxit populus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 73:4)
Calamellos ibidem mellitos per camporum planitiem abundanter repertos, quos vocant Zucra, suxit populus, illorum salubri succo laetatus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION