-
Nec tamen illius faciem matura senectus Exarat in sulcos;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:23)
-
Sed Risus succurrit ei, mucrone lacertum Dissuit a trunco, galee manus hesitat, herens Emoritur proprioque stupet priuata rigore.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:2)
-
[0471D] Qui nullius aetatis legi videretur obnoxius, nunc enim juventutis vere pubescebat, nunc maturioris aevi facies seria loquebatur, nunc vultus senectutis sulcis videbatur arari.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:2)
-
Et signis prope ripam locatis, ad manus comminus conserendas, denseta scutorum compage, semet scientissime praestruebant, ausos quoque aliquos fiducia nandi, vel cavatis arborum truncis, amnem permeare latenter, facillime trucidarunt.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 10:2)
-
Multa significant super his crepitus vocum, et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura, et fulmina itidemque siderum sulci.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 11:4)
-
Et siqua femina cuius arboris amore perculsa sit ignoretur, unguento ipsius inficitur truncus, et arbor alia naturaliter odoris dulcedinem concipit, hisque indiciis velut coeundi quaedam proditur fides.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 13:3)
-
Arboreum zonat stipulis et uimine truncum, In stipulam docto dirigit ore facem.
- (ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:3)
-
quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo et glebis, uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses, mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.
- (아풀레이우스, 변명 15:7)
-
tu uero, Aemiliane, et id genus homines uti tu es inculti et agrestes, tanti re uera estis quantum habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in trunco.
- (아풀레이우스, 변명 22:4)
-
neque enim iustius religiosam moram uiatori obiecerit aut ara floribus redimita aut spelunca frondibus inumbrata aut quercus cornibus onerata aut fagus pellibus coronata, uel enim colliculus sepimine consecratus uel truncus dolamine effigiatus uel cespes libamine umigatus uel lapis unguine delibutus.
- (아풀레이우스, 플로리다 1:3)
-
Corona multiformis variis floribus sublimem destrinxerat verticem, cuius media quidem super frontem plana rotunditas in modum speculi vel immo argumentum lunae candidum lumen emicabat, dextra laevaque sulcis insurgentium viperarum cohibita, spicis etiam Cerialibus desuper porrectis Vestis multicolor bysso tenui pertexta, nunc albo candore lucida, nune croceo flore lutea, nune roseo rubore flammida, et, quae longe longeque etiam meum confutabat obtutum, palla nigerrima splendescens atro nitore, quae cir- cumcirca remeans et sub dexterum latus ad numerum laevum recurrens umbonis vicem deiecta parte laciniae multiplici contabulatione dependula ad ultimas oras nodulis fimbriarum decoriter confluctuabat.
- (아풀레이우스, 변신, 11권 3:6)
-
Cum autem nec tormenta nec machinae ei suppeterent, et comperiens se arietatione truncorum ligneorum parum proficere, cumque etiam per clavas aut rostra ferrea ac per alia similia instrumenta quae praesto erant , nihil ei reliquum fuisset nisi ut ex portis unam incenderet.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:11)
-
ita tamen ut flamma ex lignis quae parva sunt mole (quae vulgo colligantur in fasciculos) lenior sit quam quae fit ex truncis arborum et radicibus.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:8)
-
ut memoriae proditum est de corvo, qui per magnas siccitates fere enectus siti conspexit aquam in trunco cavo arboris;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:4)
-
Danda est omnino opera, ut arbor ista monarchiae, qualis fuit Nebuchadnezzaris, truncum habeat satis amplum et robstum ad ramos sitos et frondos sustenandos.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:2)