라틴어 문장 검색

Pro Decembri, Ianuario, et fine Novembris eligendae sunt plantae quae per totam hymem virescunt, quales sunt aquifolia, hedera, laurus, iuniperus, cupressus, taxus, buxus, pinus, abies, rosmarinus, lavendula, pervinea flore albo, purpureo, et caeruleo, chamedris, iridis quoad folia, arantia, limones, et myrtus, si calidariis conservetur, et amaracus iuxta parietem et versus solum satus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:3)
primum quidem oculis, quibus nihil iucundius est quam gramen subinde tonsum et virescens, alterum quiniam in medio orbita purganda est qua iri possit versus frontispicium sepis magnificae quae hortum praecipuum includat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:6)
Procul atria divae permutant radios silvaque obstante virescunt.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:49)
Vulcania terrae ubera, sulphureae fervida regna plagae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus8)
non contigit illi talis honor, prima cum parte viresceret aevi, nec consul cum fratre fuit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:26)
seu mare sulphurei ductum per viscera montis oppressis ignescit aquis et pondera librat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:83)
fumida sulphureo praelabitur orbita dorso.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:81)
Nam ut quaeque virescere incipiunt, tempestive leguntur, et quae nondum maturitatem ceperunt uvae, sine dispendio differuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 9:3)
At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, ac numeroso fetu exuberat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 20:4)
at nitidae surgunt fruges ramique virescunt arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:6)
Itur ad Herculeas gelidi qua Tiburis arces Canaque sulphureis Albula fumat aquis, Rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis Signat vicina quartus ab urbe lapis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XII1)
Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae Canaque sulphureis nympha natatur aquis, Me Nomentani confirmant otia ruris Et casa iugeribus non onerosa suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIII1)
Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis Circuit, ancipiti vix adeunda iugo, Quid tam saepe meum nobis abducere Quintum Te iuvat et lenta detinuisse mora?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIII1)
Mullorum leporumque et suminis exitus hic est, Sulphureusque color carnificesque pedes.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLVIII5)
sed hunc cedere vapori sulphureo, unde aves in illis locis desertae aere, quo portari solent, concidunt non odore, sed pondere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2395)

SEARCH

MENU NAVIGATION