라틴어 문장 검색

Ipsa pax timores sumministrabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 10:5)
Cum vero magis ac magis vires morbus exedit et in medullas nervosque descendere deliciae, conspectu eorum, quibus se nimia aviditate inutilem reddidit, laetus, pro suis voluptatibus habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum festisque, quarum usum sibi ingerendo abstulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 25:1)
tu, tu penes quem iura praecipitis poli tuque, o sereni maximum mundi decus, bis sena cursu signa qui vario legis, qui tarda celeri saecula evolvis rota, sororque fratri semper occurrens tuo, noctivaga Phoebe, quique ventorum potens aequor per altum caerulos currus agis, et qui carentis luce disponis domos, adeste:
(세네카, 오이디푸스 3:32)
sive vaporiferas blandissima litora, Baias, enthea fatidicae seu visere tecta Sibyllae dulce sit Iliacoque iugum memorabile remo, seu tibi Bacchei vineta madentia Gauri Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis lumina noctivagae tollit Pharus aemula lunae, caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo, quae meus ante alios habitator Pollius auget, Aenarumque lacus medicos Stabiasque renatas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 37)
nam Tydea largus habebat perfusum magna virtutis imagine somnus, et iam noctivagas inter deus armifer umbras desuper Arcadiae fines Nemeaeaque rura Taenariumque cacumen Apollincasque Therapnas armorum tonitru ferit et trepidantia corda implet amore sui.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권161)
"At non et trepidis eadem sopor otia Grais suadet, et adiunctis arcet sua nubila castris noctivagi vis blanda dei:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권56)
illas et lucis Hecate speculata Lycaeis prosequitur gemitu, duplexque ad litus euntes planxit ab Isthmiaco genetrix Thebana sepulcro, noctivagumque gregem, quamvis sibi luget, Eleusin flevit et arcanos errantibus extulit ignes, ipsa per aversos ducit Saturnia calles occultatque vias, ne plebs congressa suorum ire vetet pereatque ingentis gloria coepti, nec non functa ducum refovendi corpora curam Iris habet, putresque arcanis roribus artus ambrosiaeque rigat sucis, ut longius obstent exspectentque rogum et flammas non ante fatiscant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권60)
Ista ipsa virgo Caelestis pluviarum pollicitatrix, ipse iste Aesculapius medicinarum demonstrator, alia die morituris Socordio et Tenatio et Asclepiodoto sumministrator, nisi se daemones confessi fuerint Christiano mentiri non audentes, ibidem illius Christiani procacissimi sanguinem fundite!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION