라틴어 문장 검색

Et quamuis eius uestis respersa minutim Pulueris imbre foret, non denigratur honestas Materie formeque decor, sed gramate multo Picturata nitet multoque superbit honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:6)
Vestis inardescit gemmis auroque superbit Et splendore suo Stellas equare uidetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:5)
Hic risus sine tristicia, sine nube serenum, Delicie sine deffectu, sine fine uoluptas, Pax expers odii, requies ignara laboris, Lux semper rutilans, sol ueri luminis, ortus Nescius occasus, gratum sine uespere mane;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:2)
Ergo suam solers matrona recurrit ad artem Et presigne, decens, rutilans, immitabile, tersum, Grandi diffusum spacio scriptumque figuris Presentat Fronesi speculum, quo cuncta resultant Que locus empireus in se capit, omnia lucent, Que mundus celestis habet, sed dissona rerum Paret in hiis facies.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:13)
pars ista superbit Culmine sublimi, pars illa fatiscit hiatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:5)
regalis autem diadematis corona rutilans, gemmarum scintillata choreis, in capite superne fulgurabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:27)
Alia, suae lucis privilegiata temperie, bonitatis gratia sororum trahebat collegia, in qua aries frontis honore superbiens, gregis postulabat dominium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:52)
Lapis ultimus margarita erat, quae rutilantis coronae margini insita, luce lucens aliena, a carbunculo luminis mendicabat suffragia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:76)
Cujus ad nutum juvenescit orbis, Silva crispatur folii capillo, Et tua florum tunicata veste, [0448A] Terra superbit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:9)
Ut te tyrannus parcius urgeat, Semper in ista carne superbiens, [0471B] Lentus Cupido sic aget otia, Frenentur in te frena libidinis, Languens stupescat carnis aculeus, Ancilla fiet sic caro spiritus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:6)
Vestes vero nunc grossioris materiae vulgari artificio plebescere, nunc subtilioris materiae artificiosissima contextione crederes superbire.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:1)
Vestes nec nobilis materiae superbire gloria, nec vilitatis videbantur deflere jacturam;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:5)
Plato ingenii splendore rutilabat sidereo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:15)
Illic stellata cauda Tulliani pavonis rutilabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:16)
Signum nempe Boemundi, quod sanguinei erat coloris, primo diei crepusculo ea in parte qua urbis facta est traditio, super muros in montanis rutilabat, ut pateret omnibus quod Dei gratia et [0492B] opitulatione urbs, ab homine insuperabilis, in manus Boemundi et omnium fidelium Christi tradita et capta sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 46:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION