라틴어 문장 검색

Exest etiam vehementer corpus, atque ossa quoque resolvit, et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas, nitri ignem non experti, lapidis assii, aristolochiae p. sextantes, cerae, resinae terebinthinae, turis, olei veteris, atramenti sutorii, salis ammoniaci p. s. aeruginis rasae p. bessem, aceti heminam, vini tantumdem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 23:1)
quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet squamae aeris, fuliginis turis, singulorum p. )-(. I. aeruginis p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 1:2)
At si caro supercrevit, modice reprimit siccum linamentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 70:2)
Si id nimium supercrevit, tentanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus, ne quid eminere patiatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 12:2)
Haec eorumque similia pedamenta post putationem retractanda sunt, partesque eorum putres dedolandae acuendaeque;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 1:5)
Mitior inplicitas Alcon secat enterocelas Fractaque fabrili dedolat ossa manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXIV3)
securim capiam ancipitem, atque hunc senem osse fini dedolabo assulatim viscera.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2168)

SEARCH

MENU NAVIGATION