라틴어 문장 검색

nam et inuecta urbi Alexandrino triumpho regia gaza tantam copiam nummariae rei effecit, ut faenore deminuto plurimum agrorum pretiis accesserit, et postea, quotiens ex damnatorum bonis pecunia superflueret, usum eius gratuitum iis, qui cauere in duplum possent, ad certum tempus indulsit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 1:2)
quibus cum simplex et uniformis cibus sit, multo saniores sunt corporibus humanis, et inter ipsas illae morbis inplicantur quibus, ut altiles fiant, offae conpositae et quibusdam condimentis variae farciuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:2)
Nam pulmentorum varietas recipit varia condimenta, quibus gula ultra quam naturae necesse est lacessitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 30:3)
superant supersunt, superfluunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7131)
accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 84:1)
verum enim diceret, idque Socratem, qui voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:6)
Nam, ut tribuamus aliquid voluptati, condimenti fortasse non nihil, utilitatis certe nihil habebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:3)
Et hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non maiora forensium actionum quam omnium sermonum condimenta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 271:1)
haec illius severitas acerba videretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 3:6)
condimenta enim defuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 98:6)
Certe ego notavi super me positum cocum, qui de porco anserem fecerat, muria condimentisque fetentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:22)
"Deus perennis, res inaestimabilis, non cogitando, non videndo clauditur, excedit omnem mentis humanae modum nec conprehendi visibus nostris valet, extraque et intus inplet ac superfluit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1119)
sic audientibus securitas aberit nec quae dicentur superfluent aures, simulque ad id perducentur, quod ex hoc quaeritur, ut inveniant ipsi et intelligant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 100:2)
salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 128:1)
nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION