라틴어 문장 검색

Predulces habet alter aquas mellitaque donans Pocula, melle suo multos seducit et hauste Plus siciuntur aque, potantes debriat, immo, Dum saciat, parit unda sitim potusque sititur Amnis et innumeros ydropicat ille bibentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:20)
It pedes innumera peditum uallata corona, Cuius in arraa ruit plebee turba cohortis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:3)
CAP. L. - Deficientibus victui necessariis, principes in hoc electi de circumpositis terris praedas innumeras abducunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 99:1)
» Hic vero princeps, sciens hoc sanum esse consilium, seque Brodoan ejusque copiis innumeris sic posse resistere, nuntium Christianae professionis, genere Syrum, hominem mire discretum, Godefrido duci [0516D] Antiochiam misit, in haec verba loquentem:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 14:7)
«Magnus Christianorum exercitus, cum adhuc integer esset simul et indivisus Antiochiae, vix ab innumeris gentilium nationibus et armis est defensatus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:2)
- Quod primo Baldewini regis anno innumera Longobardorum multitudo per Bulgariam profecta sit Hierosolymam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 1:2)
Tot itaque millibus et tentoriis, tot diversis hostium armaturis visis, Tankradus non modica angustia coepit aestuare, eo quod tenuis sibi virtus esset militum Gallorum ad occurrendum et resistendum tot Turcorum adunatis et innumeris legionibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 84:2)
et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 91:6)
In qua innumerae calumniae, et multae molestiae, et multae lacrymae eorum qui afflictantur molestiis, et non est, inquit (Thren.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 3:2)
Beata et illa mens quae species et ipsum genus supergrediens meretur audire quod dictum est ad Moysen, cum separaretur a populo:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:1)
Nam sicut in Isaac Dominicae incarnationis typus humanae generationis supergressus consuetudinem, vicit priores;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:4)
innumeris vina nocuerunt, nulli parcimonia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:11)
Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt, uno ac simplici verbo descriptiones Philosophiae supergressus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:11)
Eminuit autem inter humilia, supergressa iam impotentia mediocrium delictorum, nefanda Clematii cuiusdam Alexandrini nobilis mors repentina;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 3:1)
Is in Britanniam missus, ut militares quosdam perduceret, ausos conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus, fluminis modo fortunis complurium sese repentinus infudit, et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum affligens, et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando, a veritate longe discreta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION