라틴어 문장 검색

Praecipue in legibus poenabilus curae iis esse debet ne quae in terrorem latae sunt vertantur in rigorem, neve in populum superinducant imbrem illum de quo Scriptura pluet super eos laqueos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:12)
Cum enim ad imaginem et similitudinem Dei conditi sumus, ex vitio nostro et personas nobis plurimas superinducimus, et quomodo in theatralibus scaenis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cybelen, ita et nos, qui, si mundi non essemus, odiremur a mundo, tot habemus personarum similitudines, quot peccata.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:17)
Collegae optimi meique amantissimi, de communis officii necessitatibus praelocuti, excusare me et eximere temptarunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 3:1)
An merito, scies cum legeris librum, cuius amplitudo non sinit me longiore epistula praeloqui.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 3:2)
Forte accidit ut eodem die mane in advocationem subitam rogarer, quod mihi causam praeloquendi dedit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 3:1)
nam sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 11:1)
de quibus brevissime praelocutus, quid ipse sentiam, id est quid clarissimos oratores fecisse videam, non tacebo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 348:2)
Istic infortunium, qui praefestinet, ubi erus adsit, praeloqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 249)
ccupas praeloqui quae mea oratiost.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 457)

SEARCH

MENU NAVIGATION