라틴어 문장 검색

scripsistis, quorum mihi superstitiosus cultus idolorum, contra quae idola facilius templa vestra quam corda clauduntur, vel potius quae idola non magis in templis quam in vestris cordibus includuntur, cum magno est dolore notissimus, nisi forte iam de salute ipsa quae in domino est, per quam me salutare voluistis, tandem prudenti consideratione cogitatis.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 1:6)
Tum Favorinus, ubi haec audivit, superstitiose, inquit, et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem vocabuli Gavius iste Bassus quam enarravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 4:1)
Quocirca 'religiosus' is appellabatur, qui nimia et superstitiosa religione sese alligaverat, eaque res vitio assignabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 3:3)
Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 8:1)
Nihil hercle, inquit, mihi de ista re in mentem venit, nisi auctoritas quaedam vetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 13:1)
9. Regina ista inter exempla fortunae insigniter inconstantis, et adversa cum prosperis saepe alternantis, reponi possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:1)
sophistica, empirica, et superstitiosa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 132:4)
At antiquiores illi ex Graecis, Empedocles, Anaxagoras, Leucippus, Democritus, Parmenides, Heraclitus, Xenophanes, Philolaus, reliqui (nam Pythagoram, ut superstitiosum, omittimus), scholas (quod novimus) non aperuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:12)
multo minus superstitiosas aut curiosas, quales naturalis magiae scriptores (homines levissimi, et in rebus tam seriis quales nunc agimus vix nominandi) ubique ostentant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 289:4)
Postremo, neque omnino omittenda sunt superstitiosa, et (prout vocabulum sensu vulgari accipitur) magica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 317:1)
Etiam superstitiosam quandam observationem in hac re (ut fit in rebus novis et miris) addiderunt homines: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:7)
Videre etiam est reges, qui sub imperii sui initiis in victoriis et provinciis subiugandis maxime foelices fuerunt, cum vix possibile sit ut perpetuos progressus faciant, verum ut fortunam suam aliquando adversam et retrogradam experiantur, sub fine superstitiosos et melancholicos evasisse, uti contigit Alexandro Magno, Dioclesiano, ac nostra aetate Carolo Quinto et aliis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:12)
Leuis atque inconstans studia permutat:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:21)
deinde ludens malum et inconstans in eligendo genere dicendi ingenium eius, addit haec:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 2:5)
Mineruam, quam superstitiose colebat, somniauit excedere sacrario negantemque ultra se tueri eum posse, quod exarmata esset a Ioue.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION