라틴어 문장 검색

Nec est finis acquisitionis eorum (Baruc.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:12)
Coniunctis tribus navigiis, testudinem hac specie superstruxit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 8:2)
Quattuor eunuchi confestim pulvillis compluribus ventose tumentibus pluma delicata terrestrem nobis cubitum praestruunt, sed et stragula veste auro ac murice Tyrio depicta probe consternunt, ac desuper brevibus admodum sed satis copiosis puluillis aliis nimis mollibus,quis maxillas et cervices delicatae mulieres suffulcire consuerunt, superstruunt.
(아풀레이우스, 변신, 10권 20:3)
nihil in iis, quae superstruuntur, est firmitudinis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 31:3)
Opum acquisitio per servitium regum aut magnatum dignitatem quandam habet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:26)
Honoris et existimationis vera et iure optimo acquisitio ea est, ut quis virtutes et facultates suas dextre et absque detrimento revelet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:2)
nam coepto apud Fidenam amphitheatro Atilius quidam libertini generis, quo spectaculum gladiatorum celebraret, neque fundamenta per solidum subdidit neque firmis nexibus ligneam compagem superstruxit, ut qui non abundantia pecuniae nec municipali ambitione sed in sordidam mercedem id negotium quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장3)
et quis cuique dolor victo quae gloria palmae vult probare, moveri equos vel amissione vel adquisitione victoriae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1021)
Nonne eadem logica est relativismi quae iustificat organorum pauperum acquisitionem ut venumdentur aut experimenti causa adhibeantur, vel parvulos reiectos quoniam desideriis suorum parentum haud respondent?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:6)
203. Quoniam mercatus tendit ad rerum consumendarum immodicam machinam efficiendam, proventuum collocandorum causa, personae obruuntur gurgite acquisitionum et superfluarum expensarum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:1)
quo minus sunt ferendi, qui hanc artem ut tenuem atque ieiunam cavillantur, quae nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecit, quidquid superstruxeris, corruet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 123:2)
et in illo cum omnes oratoriae uirtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo, sed non eminebat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 21:8)
Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:3)
ut fide et opere, in timore Dei et caritate, uestra adquisitio decessorumque uestrorum, quae per domini Gregorii exordia pullulat, conualescendo amplius extendatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.11)

SEARCH

MENU NAVIGATION