라틴어 문장 검색

Nisi forte ne hoc quidem adtendis, non modo in homine sed etiam in arbore quicquid supervacuaneum sit aut usum non habeat obstare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 99:1)
omnia enim, quae quidem intus inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt, ut nihil eorum supervacuaneum sit, nihil ad vitam retinendam non necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 121:6)
conditiora facit haec supervacaneis etiam operis aucupium atque venatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:12)
cum enim tua causa fecerint omnia, vereor ne meas litteras supervacaneas arbitrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 12:3)
nunc, quoniam et tu ita sentis (scribis enim, quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse), et re vera con-firmata amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum supervacanea est, eam partem orationis praetermittam, tibi tamen agam, ut debeo, gratias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 5 1:4)
84. Cum instamus dicentes imaginem Dei esse hominem, hoc non patitur ut obliviscamur unamquamque creaturam suas agere partes ac nullam supervacaneam esse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 107:1)
Non est supervacaneum rursus affirmare omnia inter se complicari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:3)
179. Quibusdam in locis ad renovabiles energias adhibendas cooperativae societates augescunt, quae propriis loci necessitatibus satisfacere sinant, quin immo supervacaneam productionem vendere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 231:1)
quarundam vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 385:3)
De timore supervacaneum est disserere, cum praesertim diligentia clarissumi viri consulis tanta praesidia sint in armis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장36)
nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus, illis supervacaneum est pugnare pro potentia paucorum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장16)
cui autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac difficile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro supervacaneo atque inutili habeatur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 333:1)
si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit ita pacis condiciones ab Hannibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos venissem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 127:1)
"si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili, haberes aut tu collegae tui esses similis, supervacanea esset oratio mea;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 469:1)
iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 565:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION