라틴어 문장 검색

Et dum rex aprum vellet percutere, quidam e suis Bertoldus nomine, cum ei iuvare vellet, casu regem in tibia vulneravit, et accepto vulnere supervixit plus VII diebus atque in eodem loco defunctus est . . . . .
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:10)
At ego ut eram etiam nunc humi proiectus, inanimis, nudus et frigidus et lotio perlitus, quasi recens utero matris editus, immo vero semimortuus, verum etiam ipse mihi supervivens et postumus, vel certe destinatae iam cruci candidatus,
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:3)
"cur enim manui, quae rapere et iugulare sola posset, fortem latronem supervivere?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:17)
ipse Leo damma cervoque fugacior ibat sudanti tremebundus equo:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:254)
tu sedula quondam Rufino meditante nefas, cum quaereret artes in ducis exitium coniuratosque foveret contra pila Getas, motu rimata latentes mandatis tremebunda virum scriptisque monebas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae112)
arduus Hyrcana quatitur sic matre Niphates, cuius Achaemenio regi ludibria natos advexit tremebundus eques:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:162)
percussorum autem fere neque triennio quisquam amplius superuixit neque sua morte defunctus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 89장 1:1)
itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro, etiam recente terrae sola sanguine maculans niveis citata cepit manibus leve typanum, typanum, tubam Cybelles, tua, mater, initia, quatiensque terga tauri teneris cava digitis canere haec suis adorta est tremebunda comitibus "agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul, simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora, aliena quae petentes velut exsules loca sectam meam exsecutae duce me mihi comites rapidum salum tulistis truculentaque pelagi et corpus evirastis Veneris nimio odio, hilarate erae citatis erroribus animum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 632)
Tremebundorum adolescentes plurimi ad coetus militares sese aggregaverant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.53)
Is, tremebundorum numero olim habitus, pacem duello commutavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.91)
Gaius a prima tremebundus luce salutat Tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCII3)
fatis enim praedictum fuerat puerum si supervixisset ultorem patriae et parentum futurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4574)
superet supervivat, supersit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5971)
et eius partes ita ponuntur, ut si qui dissuadent, an supervivendum patriae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6387)
sed ἐμφατικῶσ dixit 'excidia'. superavimus superviximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6432)

SEARCH

MENU NAVIGATION