라틴어 문장 검색

Qui autem cum Maccabaeo erant, appropinquante illo, ad supplicationem Dei terra capita aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장25)
Ob easque res ex litteris Caesaris dierum XV supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 35장4)
His rebus gestis ex litteris Caesaris dierum XX supplicatio a senatu decreta est.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 38장5)
Quintum Tullium Ciceronem et Publium Sulpicium Cabilloni et Matiscone in Aeduis ad Ararim rei frumentariae causa collocat. Ipse Bibracte hiemare constituit. His litteris cognitis Romae dierum viginti supplicatio redditur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 90장7)
supplicationum dies Pomponii Flacci sententia constituti, dona Iovi, Marti, Concordiae, utque iduum Septembrium dies, quo se Libo interfecerat, dies festus haberetur, L. et Gallus Asinius et Papius Mutilus et L. Apronius decrevere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장4)
decrevere patres vota pro reditu eius supplicationesque et alia decora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장5)
Miro tamen certamine procerum decernuntur supplicationes apud omnia pulvinaria, utque Quinquatrus quibus apertae insidiae essent ludis annuis celebrarentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장1)
decretae eo nomine supplicationes utque Sulla et Plautus senatu moverentur, gravioribus iam ludibriis quam malis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장9)
et additae supplicationes templumque fecunditatis et certamen ad exemplar Actiacae religionis decretum, utque Fortunarum effigies aureae in solio Capitolini Iovis locarentur, ludicrum circense, ut Iuliae genti apud Bovillas, ita Claudiae Domitiaeque apud Antium ederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장4)
sed prospere [de]cedentibus rebus et saepius et plurium quam quisquam umquam dierum supplicationes impetrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 24장 3:2)
recitauit et carmina, non modo domi sed et in theatro, tanta uniuersorum laetitia, ut ob recitationem supplicatio decreta sit eaque pars carminum aureis litteris Ioui Capitolino dicata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 2:7)
utque euigilauit, aperto atrio simulacrum aeneum deae cubitali maius iuxta limen inuenit idque gremio suo Tusculum, ubi aestiuare consueuerat, auexit et in parte aedium consecratum menstruis deinceps supplicationibus et peruigilio anniuersario coluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 3:2)
Supplicationem, quoque, Deo optimo maximo, qui Americanos tam insigniter adjuverat, decrevit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.84)
Atta vero in Supplicatione:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:6)
nam subiungit 'simul Aenean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem'. indicit honorem id est iussit fieri supplicationes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6323)

SEARCH

MENU NAVIGATION