라틴어 문장 검색

Aut cum se Filius in sacrifitium Patri obtulerit, et secundum hoc in celebrationibus missarum specialiter /f.13rc/ ad Patrem orationes dirigantur et hostie fiat immolatio, cur eius precipue altare esse non videatur cui maxime supplicatio et sacrifitium agitur?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 8:6)
Variaeque palmae victoriarum accessit eorum quoque supplicatio, qui armis libertatem invaserant, et reliqui eorum cum precibus, ut superatos et imbelles dominos aspernati, fortioribus visis inclinavere cervices.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 21:3)
Et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura, supplicationibus expresse conceptis, consulta numinum scitabantur, chartulae sive membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa, interdum remanebant in fano.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 4:1)
Oratione autem finita, coeptum iter arripuit, et non multo post tempore, ut in oratione deprecatus fuerat, se ab illo dolore medicatum esse divinitus sensit, ita ut funditus eradicaretur, quamvis et hunc dolorem in primaevo iuventutis suae flore devota oratione et frequenti Deo supplicatione pius supplex nactus fuerat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:10)
Ita fit, ut, dum eius quasi quaedam membra carptim variis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:9)
"Quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur."
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 7:9)
feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 12:2)
item quod decemviri in XII.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , I2)
Dixit a decemviris parum bene sibi cibaria curata esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:2)
Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:4)
et qua item decemviri nostri, qui Tabulas scripserunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 1:3)
Decemviri autem nostri, qui post reges exactos leges, quibus populus Romanus uteretur, in XII.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 7:1)
Pompei, sedente imperatore, decemviri vendent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 7:3)
Utrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae invidiae gratia decemviros ablaturos persecuturosque:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 28:1)
dictatorem, consules, praetores, tribunos plebi, interregem, praefectum urbi, neque alii praeter hos ius fuisse dixit facere senatusconsultum, quotiensque usus venisset ut omnes isti magistratus eodem tempore Romae essent, tum quo supra ordine scripti essent, qui eorum prior aliis esset, ei potissimum senatus consulendi ius fuisse ait, deinde extraordinario iure tribunos quoque militares, qui pro consulibus fuissent, item decemviros, quibus imperium consulare tum esset, item triumviros reipublicae constituendae causa creatos ius consulendi senatum habuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION