라틴어 문장 검색

Nobis ad hoc nominabitur, quod prophetissa fuerit et in ordine iudicum supputetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:2)
Quam non parca manus largaeque nomismata mensae, Quae, Saturne, tibi pernumerentur opes?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXII6)
at reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit utile, sollicitis supputat articulis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 37)
interea tu quod petis accipe, petis autem ut, si qui versiculi mihi fluxerint postquam ab alterutro discessimus, hos tibi pro quadam morarum mercede pernumerem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 2:2)
hinc iam per otium in urbem reduci quid tibi obviam processere officiorum plausuum, fletuum gaudiorum, magis temptant vota conicere quam verba reserare, siquidem cernere erat refertis capacissimae domus atriis illam ipsam felicissimam stipati reditus tui ovationem, dum alii osculis pulverem tuum rapiunt, alii sanguine ac spumis pinguia frena suscipiunt, alii sellarum eques-trium madefacta sudoribus fulcra resupinant, alii de concavo tibi cassidis exituro flexilium lamminarum vincla diffibulant, alii explicandis ocrearum nexibus implicantur, alii hebetatorum caede gladiorum latera dentata pernumerant, alii caesim atque punctim foraminatos circulos loricarum digitis livescentibus metiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 5:1)
Herculanarum decimarum et polluctorum sumptus tabularii supputabunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 14:8)
de capite deducite quod usuris pernumeratum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 163:2)
creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgavere leges omnes adversus opes patriciorum et pro commodis plebis, unam de aere alieno, ut deducto eo de capite quod usuris pernumeratum esset, id quod superesset triennio aequis pensionibus persolveretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 366:1)
ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso paucos moratus dies, dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquantem Oceano adsequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 510:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION