라틴어 문장 검색

Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt.
그때에 눈먼 이들은 눈이 열리고 귀먹은 이들은 귀가 열리리라. (불가타 성경, 이사야서, 35장5)
Surdi, audite; et caeci, intuemini ad videndum.
너희 귀먹은 자들아, 들어라. 너희 눈먼 자들아, 눈을 뜨고 보아라. (불가타 성경, 이사야서, 42장18)
Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini?
눈먼 자가 누구냐? 나의 종이 아니냐! 귀먹은 자가 누구냐? 내가 보내는 사자가 아니냐! 하느님께 봉헌된 이자처럼 눈먼 자 누가 있느냐? 주님의 종처럼 눈먼 자 누가 있느냐? (불가타 성경, 이사야서, 42장19)
Educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdos, et aures eis sunt.
눈이 있어도 눈먼 이 백성을, 귀가 있어도 귀먹은 이자들을 나오게 하여라. (불가타 성경, 이사야서, 43장8)
caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur;
눈먼 이들이 보고 다리저는 이들이 제대로 걸으며, 나병 환자들이 깨끗해지고 귀먹은 이들이 들으며, 죽은 이들이 되살아나고 가난한 이들이 복음을 듣는다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 11장5)
Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: " Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit ".
그런데 조금 뒤에 거기 서 있던 이들이 베드로에게 다가와, “당신도 그들과 한패임이 틀림없소. 당신의 말씨를 들으니 분명하오.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 26장73)
Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum.
그러자 사람들이 귀먹고 말 더듬는 이를 예수님께 데리고 와서, 그에게 손을 얹어 주십사고 청하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장32)
Et eo amplius admirabantur dicentes: " Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ".
사람들은 더할 나위 없이 놀라서 말하였다. “저분이 하신 일은 모두 훌륭하다. 귀먹은 이들은 듣게 하시고 말못하는 이들은 말하게 하시는구나.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장37)
Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: " Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ".
예수님께서는 군중이 떼를 지어 달려드는 것을 보시고 더러운 영을 꾸짖으며 말씀하셨다. “벙어리, 귀머거리 영아, 내가 너에게 명령한다. 그 아이에게서 나가라. 그리고 다시는 그에게 들어가지 마라.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장25)
Et respondens dixit illis: " Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur;
예수님께서 그들에게 대답하셨다. “요한에게 가서 너희가 보고 들은 것을 전하여라. 눈먼 이들이 보고 다리저는 이들이 제대로 걸으며, 나병 환자들이 깨끗해지고 귀먹은 이들이 들으며, 죽은 이들이 되살아나고 가난한 이들이 복음을 듣는다. (불가타 성경, 루카 복음서, 7장22)
et mulieri dicebant: " Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ".
그들이 그 여자에게 말하였다. “우리가 믿는 것은 이제 당신이 한 말 때문이 아니오. 우리가 직접 듣고 이분께서 참으로 세상의 구원자이심을 알게 되었소.” (불가타 성경, 요한 복음서, 4장42)
Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
어찌하여 너희는 내 이야기를 깨닫지 못하느냐? 너희가 내 말을 들을 줄 모르기 때문이다. (불가타 성경, 요한 복음서, 8장43)
Unde non necesse est, ut, cum vox audibilis sit, hoc est apta ex se ad audiendum ab aliquo, aliquis sit jam aptus ad audiendum eam. Omnibus quippe hominibus surdis existentibus, vel prorsus etiam non existentibus vox quaelibet hujus naturae esset, ut se audibilem homini praeberet, nec quidquam in ea praeparandum esset, ut ad audiendum idonea esset, quamvis homo nondum existeret qui eam audire posset, vel ad eam audiendam aptus esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 18:8)
Hac ergo verborum inopia rusticanis, ut dictum est, mulieribus derelicta altiora verba quaeratis, ut non solum habitu et incessu sed etiam ipsa loquela vestri generis possit apparere nobilitas atque prudentia deprehendi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:17)
Sphaera sed, irarum temnens ludibria, coeptum Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION