라틴어 문장 검색

Nam permittitur amatori sui amoris secretarium invenire idoneum, cum quo secrete valeat de suo solatiari amore, et qui ei, si contigerit, in amoris compatiatur adversis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 14:5)
Non enim validior vel efficacior vel praestantior est vulneribus nostris in omnibus temporalibus medicina, quam habere qui omni incommodo occurrat compatiens, omni commodo occurrat congratulans;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:7)
Debet enim amicus amico compati, condescendere, vitium eius suum putare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:29)
Aer meis disciplinatus doctrinis, nunc aura benevola gratulatur, nunc nubium fletibus quasi compatiens lacrymatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:10)
Sed tamen antequam ad sequentia meae orationis evadat excursus, quia tuae humanitatis imbecillitati compatior, ignorantiae tuae tenebras, pro meae possibilitatis [0455A] volo modestia exstirpare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:4)
Ea igitur quae disseram, tuae menti clavo memoriae tenacis affigas, animique vigilantia somnum torporis excutias, ut mecum maternis excitatus visceribus, periclitantium hominum naufragiis compatiendo condoleas, et praeambulae admonitionis clypeo loricatus, monstruoso exercitui vitiorum occurras, et si quae prava semina in horto tuae mentis audeant pullulare, falce maturae sectionis exstirpes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:70)
Quoniam ergo res mea agitur, cum familiaris paries inflammatur incendio, vestrae compassioni compatiens, vestro dolori condolens, in vestro gemitu meum lego gemitum, in vestra adversitate meum invenio detrimentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:5)
Sed, quia nostrum est erroneae divagationis anfractibus compati condolendo, in ejus insensatae voluntatis exhibitione pestifera, non valeo non moveri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:24)
benigne etiam et omni pia susceptione fideles fratres inducunt, armis [0454D] et sarcinis familiariter exonerantes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:6)
» Baldewinus vero tam benigne et sibi fideliter loquenti, gavisus de susceptione praesidii, apprime credidit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 36:6)
- Quomodo Christiani incolae urbis Bethlehem duci Godefrido legatos dirigunt, ut maturaret ad subveniendum, et de gratulabunda susceptione sociorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 87:2)
Sed nullam contradictionem sibi resistentium invenientes, pacifice portas [0568A] civitatis ultro sibi a civibus patefactas introierunt in omni susceptione benigna.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:3)
Ingressusque foveam, vestes et munera regis ostendens et de ejus benigna susceptione loquens, illico decem de consociis eduxit in praesentiam regis et ejus optimatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:7)
Contra invidiam ergo dilectionem Dei et proximi opponas,conpatiendo proximorum detrimentis, et congaudendo de illorum commodis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 22:7)
Interdum tamen modulator compatitur organo suo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION