라틴어 문장 검색

utrum igitur horum ad suspectandam magian ualet?
(아풀레이우스, 변명 27:2)
"Sic infortunatissimae filiae miserrimus pater,suspectatis caelestibus odiis et irae superum metuens, dei Milesii vetustissimum percontatur oraculum et a tanto numine precibus et victimis ingratae virgini petit nuptias et maritum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:34)
Itaque si quis majora credat aut spondeat, id putant esse cujusdam impotentis et immaturi animi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:1)
Exarmaueris impotentis iram;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 14:1)
Quod luctus dabat impotens,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 24:1)
Considera uero quanta sceleratos homines habeat impotentia.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:19)
Haec atque talia agitantibus gravescere valetudo Augusti, et quidam scelus uxoris suspectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장1)
sed divitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장2)
duorum egressus coli, duo esse praetoria, pervicacibus magis et impotentibus mulierum iussis quae Oppiis quondam aliisque legibus constrictae nunc vinclis exolutis domos, fora, iam et exercitus regerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장9)
pellit domo Seianus uxorem Apicatam, ex qua tres liberos genuerat, ne paelici suspectaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장9)
sanctitate domus priscum ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, mater impotens, uxor facilis et cum artibus mariti, simulatione filii bene composita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장6)
iamque apud proximos, iam longius clarescere, cum potentiam eius suspectantes qui factionibus floruerant discedunt ad con- terminos populos ac testificantur adimi veterem Germaniae libertatem et Romanas opes insurgere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장7)
ob haec mors indicta, multum adversante Narcisso, qui Agrippinam magis magisque suspectans prompsisse inter proximos ferebatur certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum seu Nero poteretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장2)
Rex sive fraudem suspectans, quia plura simul in loca ibatur, sive ut commeatus nostros Pontico mari et Trapezunte oppido adventantis interciperet, propere discedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장1)
suspectabat maxime Cornelium Sullam, socors ingenium eius in contrarium trahens callidumque et simulatorem interpretando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION