라틴어 문장 검색

Rursus ubi pendulum superius ex Globo ligneo constructum, centro oscillationis, quod a puncto suspensionis digitos 126 distabat, describebat arcum totum 124-3/31 digitorum, differentia arcuum descensu & ascensu descriptorum fuit 126/121 in 8 ÷ 9-2/3 seu 25/29, quae ducta in pondus Globi, quod erat unciarum 57-7/22, producit 48,55.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 89:17)
Globus autem plumbeus pondere 166-1/6 unciarum, diametro 3-5/8 digitorum, movebatur ut in Tabula sequente descripsimus, existente videlicet longitudine penduli a puncto suspensionis ad punctum quoddam in filo notatum 126 digitorum, ad oscillationis autem centrum 134-1/8 digitorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 91:4)
Nam punctum suspensionis in quo annulus uncum tangit, immotum manere debet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:8)
Parabam igitur uncum firmum, ut punctum suspensionis immotum maneret, & tunc omnia ita evenerunt uti supra descripsimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 107:7)
construatur autem Pendulum cujus longitudo inter punctum suspensionis & centrum oscillationis aequetur semissi longitudinis aquae in Canali:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 18:2)
Sit autem P corpus pendulum, VP filum, V punctum suspensionis, SPQR Cyclois quam Pendulum describat, P ejus punctum infimum, PQ arcus altitudini AE aequalis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 20:4)
Constituatur Pendulum cujus longitudo inter punctum suspensionis & centrum oscillationis aequetur latitudini Undarum:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 29:1)
Constitui autem intelligatur Pendulum, cujus longitudo inter punctum suspensionis & centrum oscillationis sit A:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 50:2)
Planetarum motus diurnos uniformes esse, & librationem Lunae ex ipsius motu diurno oriri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 24:1)
Haec est libratio in longitudinem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 25:3)
Nam libratio in latitudinem orta est ex inclinatione axis Lunaris ad planum orbis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 25:4)
et primum ex euthygrammis circini tradit usum , e quo maxime facilius aedificiorum in areis expediuntur descriptiones normarumque et librationum et linearum directiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장20)
ita flamma facilius pervagabitur sub suspensione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장7)
Non minus sonus vocis in generibus gentium dispares et varias habet qualitates, ideo quod terminatio orientis et occidentis circa terrae librationem, qua dividitur pars superior et inferior mundi, habere videtur libratam naturali modo circumitionem, quam etiam mathematici ὁρίζοντα dicunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장16)
Fortasse, qui Archimedis libros legit, dicet non posse fieri veram ex aqua librationem, quod ei placet aquam non esse libratam, sed sphaeroides habere schema et ibi habere centrum, quo loci habet orbis terrarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION