라틴어 문장 검색

Si quem videres inter multos vivere, et omnes habere suspectos, quasi insidiatores capitis sui timere omnes, nullum diligere, nec se diligi a quoquam putare, non eum miserrimum iudicares?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:20)
cum nec fides eius dubia, nec adulatio sit suspecta.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:2)
Defecata minus aliamque rogancia formam, Consilii secreta meis deponere uerbis Malo, quam uotis uulgata fronte repugnem, Aut mea coniectent suspecta silencia fastum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:5)
qui tanquam terrena omnia despiciant, supini coelestia suspiciunt, oculos indignanter obliquant;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:15)
Post haec, [0452B] quia aeque gentilibus et Christianis non convenit, et invicem sibi semper sunt suspecti, Baldewinus uxorem Balduc et filios pro fidei stabilitate requisivit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:9)
sed quotidie suspecti et solliciti erant ne Christiani ex improviso bellum cum eis committerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:5)
[0536D] Hospitatis denique Christianis in eodem loco juxta montana Jerusalem cum universo exercitu, jam die advesperascente, legatio catholicorum incolarum urbis Bethlehem duci Godefrido innotuit, et praecipue illorum, quos Sarraceni suspectos traditionis in adventu Christianorum ab Jerusalem ejecerant, minas mortis adhuc inferentes, quatenus in nomine Domini Jesu Christi sine aliqua retardatione eis ad subveniendum viam maturarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 88:1)
Botherus igitur in una turrium civitatis firmissima hospitatus, cives habens suspectos, eo praecipue quod Christiani essent, Brodoan principi civitatis Alapiae occulte nuntios direxit, ut subito congregatis copiis descendens, civitatem Femiam occuparet et expugnaret, atque dextris invicem datis, civitatem et regionem obtinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:1)
Sed rogatus eorum nuntiis ad se praemissis, minime ascendit, ne scilicet monachi suspecti propter catholicum regem a gentilibus de montis habitatione pellerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:7)
Suspectus caveas, ne sis miser omnibus horis, Nam timidis et suspectis aptissima mors est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:1)
De consilio mali hominis vitando et suspecto habendo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 132:1)
De vitando consilio juvenis et suspecto habendo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 135:1)
Nam timidis et suspectis aptissima mors est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 190:19)
Ista magis bella suspecta, bella non civium tantum, sed singularum domorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:4)
Festinamus itaque itineribus magnis, ut ambitiosus magister armorum, ante allapsum per Italicos de tyrannide ullum Rumorem, in suspectis finibus appareret, verum cursim nos properantes aeria quadam via antevolans prodiderat Fama, et Agrippinam ingressi, invenimus cuncta nostris conatibus altiora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION