라틴어 문장 검색

Unde Tankradus et caeteri confratres civesque, dum de die in diem multis suspiriis eum exspectarent, sed Boemundo tempore optato non veniente, prorsus desperarent, devoverunt unanimiter potius mori, quam Corrozan in exsilium deportari, et diversis poenis impie ab impiis cruciari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 88:1)
Multa significant super his crepitus vocum, et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura, et fulmina itidemque siderum sulci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 11:4)
Hac modesta imperatoris oratione, inter secunda et aspera medii, miles pro tempore delenitus, assumpta cum meliorum exspectatione fiducia, regibilem se fore pollicitus et morigerum, cunctorum adspirante consensu, auctoritatem eius sublimitatemque cordis extollebat in caelum, quod cum vere atque ex animo dicitur, solet armorum crepitu leni monstrari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 8:1)
Ignium enim crepitu dissonisque clamoribus satellites exciti, idque quod acciderat suspicati, carpento veloci impositum regem angusto aditu circumfractis collibus abdiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 5:2)
ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis?
(아풀레이우스, 변명 24:9)
"Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:92)
exaudi suspiria gemitusque flentis
(ARCHIPOETA, IV6)
Quod maximum inter omnia praesentis vitae suae impedimenta et dispendia crebris querelis et intimis cordis sui suspiriis fieri affirmabat:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 25 28:1)
Sed quasi nullam in his omnibus consolationem haberet, et nullam aliam intrinsecus et extrinsecus perturbationem pateretur, ita tamen cotidiana et nocturna anxius tristitia ad Dominum et ad omnes, qui sibi familiari dilectione adsciti forent, querelaretur et assiduo gemebat suspirio, eo quod Deus Omnipotens eum expertem divinae sapientiae et liberalium artium fecisset:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:9)
Arbore suspensus uter olim, flamine tensus, Vt terreret aues, crepitus iactabat inanes.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:18)
Ita cum clamor esset intermixtus gemitu gladiorumque crepitus auribus oblatus, inperitorum mentes timore praepediebat.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:7)
Profuit multis ad suspirium, vel dyspnoeam depellendam pulmo vulpis, vel jecur in olla fictili exustum, atque ad cinerem redactum.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).615)
nec novus unde calor nec quid suspiria vellent, noverat incipiens et adhuc ignarus amandi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:2)
illa manum victricem amplexa moratur altaque vix lacrimans inter suspiria fatur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:299)
Cui pater in tales rupit suspiria voces:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:148)

SEARCH

MENU NAVIGATION