라틴어 문장 검색

Sustentat mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram.
주님께서는 가난한 이들을 일으키시고 악인들을 땅바닥까지 낮추신다. (불가타 성경, 시편, 147장6)
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero confractum, quis poterit sustinere?
사람의 정신은 제 병을 참아 내지만 기가 꺾인 정신은 누가 견디어 내랴? (불가타 성경, 잠언, 18장14)
Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortabo te et auxiliabor tibi et sustentabo te dextera iustitiae meae.
나 너와 함께 있으니 두려워하지 마라. 내가 너의 하느님이니 겁내지 마라. 내가 너의 힘을 북돋우고 너를 도와주리라. 내 의로운 오른팔로 너를 붙들어 주리라. (불가타 성경, 이사야서, 41장10)
Dominus Deus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo; excitat mane, mane excitat mihi aurem, ut audiam quasi discipulus.
주 하느님께서는 나에게 제자의 혀를 주시어 지친 이를 말로 격려할 줄 알게 하신다. 그분께서는 아침마다 일깨워 주신다. 내 귀를 일깨워 주시어 내가 제자들처럼 듣게 하신다. (불가타 성경, 이사야서, 50장4)
Non est qui sustentet eam ex omnibus filiis, quos genuit; et non est qui apprehendat manum eius ex omnibus filiis, quos enutrivit.
제가 낳은 모든 자식들 가운데 저를 인도해 줄 자 하나도 없고 제가 키운 모든 자식들 가운데 손을 붙잡아 주는 자 하나도 없는 신세. (불가타 성경, 이사야서, 51장18)
Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia, saturitas panis et securum otium erat ei et filiabus eius, et manum egeni et pauperis non sustentabant;
네 동생 소돔의 죄악은 이러하다. 소돔과 그 딸들은 교만을 부리며, 풍부한 양식을 가지고 걱정 없이 안락하게 살면서도 가련한 이들과 가난한 이들의 손을 거들어 주지 않았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장49)
Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum et uxores eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
임금은 분부를 내려, 악의로 다니엘을 고발한 그 사람들을 끌어다가, 자식들과 아내들과 함께 사자 굴 속으로 던지게 하였다. 그들이 굴 바닥에 채 닿기도 전에 사자들이 달려들어 그들의 뼈를 모조리 부수어 버렸다. (불가타 성경, 다니엘서, 6장25)
perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri.
그들이 모든 이들 가운데에서 제일로 용맹하기에 모든 갈루스 인들의 통치권을 획득하는 것은 쉬운 것이라고 (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 2장2)
Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.
이 말에 이끌려 그들은 서로 맹세를 하고, 셋이 왕국을 장악할 때 모든 갈루스 인 중 가장 힘있고 가장 굳건한 민족들을 얻을 수 있을 것이라고 그들은 희망한다. (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 3장7)
Urgebant me monachi pro necessitudinibus cotidianis, cum nichil in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et concubinas suas cum filiis vel filiabus sustentaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:5)
scilicet ut mercede predicationis sustentarentur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale coniugium.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:39)
Comedere autem propter ipsum debemus, hoc uno saltem ut corpori quod suum est, ac nobis commissum, necessaria impendamus, quibus in ejus obsequio sustentetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:36)
Omnes quippe res praeter substantias, per se subsistere non possunt, nisi scilicet subjectis sustententur substantiis, ut albedo nulla ratione esse potest nisi in subjecto corpore, aut pietas nisi in anima, aut quaelibet res novem praedicamentorum, nisi in subjectis substantiis insint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:15)
Comedere autem propter ipsum debemus, hoc uno saltem ut corpori quod suum est, ac nobis commissum, necessaria impendamus, quibus in ejus obsequio sustentetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:18)
Nam etsi non potest ambulare, tamen facere potest ut ambuletur, hoc est ut alius ambulet, cum ipse ad hoc sui creatione quemque aptum praeparet, et in ipso etiam actu ipsum conservet et sustentet, et hunc ille actum expleat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION