라틴어 문장 검색

Susurro coinquinabit animam suam et in omnibus odietur; et, qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.
(불가타 성경, 집회서, 21장31)
"Ut omittam Illyrios, Triballos, Boeotiam, Thraciam, Spartam, Achaeos, Peloponnesum, quorum alia ductu meo, alia imperio auspicioque perdomui, ecce orsi bellum ab Hellesponto Ionas, Aeolidem servitio barbariae inpotentis exemimus, Cariam, Lydiam, Cappadociam, Phrygiam, Paphlagoniam, Pamphyliam, Pisidas, Cili- ciam, Syriam, Phoenicen, Armeniam, Persidem, Medos, Parthienen habemus in potestate."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:2)
Veritas angulos non amat nec quaerit susurrones.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:31)
Haud illic tacito mala vota susurro Concipiunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:13)
numne animarum oculis denso vegetamine guttae volvuntur teretes aut palpebralibus extra horrescunt saetis, ciliove umbrante teguntur?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1225)
si vero cilia Sectantur, ad malas medias palpebrarum margo prope pervenit, aurium legulae, sicut mos gentis est, crinium superiacentium flagellis operiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:5)
sane, quod principaliter medetur afflic- tis, temperat Lucumonem nostrum Tanaquil sua et aures mariti virosa susurronum faece completas opportunitate salsi sermonis eruderat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION