라틴어 문장 검색

cumque tanta cera mensurata fuisset, quae septuaginta duos denarios pensaret, sex candelas, unamquamque aequa lance, inde capellanos facere iussit, ut unaquaeque candela duodecim uncias pollicis in se signatas in longitudine haberet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:2)
Neque tamen rex in universo hoc pacis negotio tractando credulitate mera peccaret (ut vulgo ei imputabatur), verum error eius ortum habuit non tam ex facilitate credendi, quam ex copiis alterius partis (quod ante innuimus) male mensuratis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:11)
Tertii generis sunt bacilla illa ad terras mensurandas, astrolabia, et similia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 377:1)
qui vero ob velocitatem, adhuc non bene mensurari consuevit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:5)
Fallit operatio maxime (praesertim post diligentem naturarum inquisitionem) propter male determinatas et mensuratas corporum vires et actiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:12)
Vires autem et actiones corporum circumscribuntur et mensurantur, aut per spatia loci, aut per momenta temporis, aut per unionem quanti, aut per praedominantiam virtutis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:13)
Eae mensurant naturam per momenta temporis, quemadmodum Instantiae Virgae per gradus spatii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:3)
Eae sunt quae mensurant virtutes per Quanta corporum, et indicant quid Quantum Corporis faciat ad Modum Virtutis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:2)
Consensus enim nil aliud est quam symmetria formarum et schematismorum ad invicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 490:4)
illae practicam aut designant, aut mensurant, aut sublevant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:50)
mensurant quatuor illae Mathematicae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:53)
Nonnullorum vultus et gestus et externalia instar versus sunt in quibus syllabae singulae mensurantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:13)
vobis columbas in templo vendentibus, ubi que pretio mensurari non possunt, in detrimentum hinc inde commorantium venalia facta sunt. 7.
(단테 알리기에리, Epistolae 76:4)
Est ergo temporalis Monarchia, quam dicunt 'Imperium', unicus principatus et super omnes in tempore vel in hiis et super hiis que tempore mensurantur. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:3)
Et cum premia sint meritis mensuranda iuxta illud evangelicum "Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis", maxime nobili maxime preesse convenit. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION