라틴어 문장 검색

huic postero die sedenti in auctione misit, qui nescio quid friuoli ducentis milibus traderet diceretque cenaturum apud Caesarem uocatu ipsius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 39장 2:3)
quale decus, rerum si coniugis auctio fiat, balteus et manicae et cristae crurisque sinistri dimidium tegimen!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI132)
nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra ostendatur, ames nomen victumque Machaerae et vendas potius commissa quod auctio vendit stantibus, oenophorum tripedes armaria cistas, Alcitheon Pacti, Thebas et Terea Fausti.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII3)
nonnumquam vero per gratiam sacerdotum, qui publicanis proferri vel inminui consulto anni dies volebant, modo auctio modo retractio dierum proveniebat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 1:2)
Relata ad se magnitudine aeris alieni, quam quidam eques Romanus dum vixit excedentem ducenties celaverat, culcitam emi cubicularem in eius auctione sibi iussit, et praeceptum mirantibus hanc rationem reddidit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 17:1)
Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti Si repetas et si creditor esse velis, Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo Coganturque dei vendere quidquid habent, Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota, Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, III1)
Cum fieret tristis solvendis auctio nummis, Haec quadringentis milibus empta fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXV Securicula1)
homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:2)
sed idcirco sum tardior quod non invenio fidelem tabellarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:4)
ac domesticarum quidem sollicitudinum aculeos omnis et scrupulos occultabo neque ego huic epistulae atque ignoto tabellario committam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 4:1)
Idibus enim auctionem Larini video et biduum praeterea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 12 2:6)
si facta erunt et tabellarius non erit profectus, tota comitia perscribam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 16:4)
tu autem saepe dare tabellariis publicanorum poteris per magistros scripturae et portus nostrarum dioecesium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 15 5:10)
etsi in ipso itinere et via discedebant publicanorum tabellarii et eramus in cursu, tamen surripiendum aliquid putavi spati, ne me immemorem mandati tui putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 16 2:1)
tu si es Romae, ut soles, diligentissime, si in Epiro, mitte tamen ad nos de tuis aliquem tabellarium, ut et tu quid nos agamus et nos quid tu agas quidque acturus sis scire possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 18 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION