라틴어 문장 검색

Faedus, itaque, die septimo Sextilis, anno Christi millesimo septingentesimo et nonagesimo, ista cum gente Indorum, Eboraci Novi, ictum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.28)
Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,Sextilem totum mendax desideror.
(호라티우스의 첫번째 편지, 071)
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quodpaenula solstitio, campestre niualibus auris,per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1111)
Non igitur mirum in hac varietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September November December, tricenum essent dierum, quattuor vero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 3:1)
Augustus deinde est qui Sextilis antea vocabatur, donec honori Augusti daretur ex senatusconsulto cuius verba subieci:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:1)
CUM IMPERATOR CAESAR AUGUSTUS MENSE SEXTILI ET PRIMUM CONSULATUM INIERIT.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:2)
Ianuarius igitur Aprilis Iunius Sextilis September November December undetricenis censebantur diebus et quintanas Nonas habebant, ac post Idus in omnibus a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 6:1)
in Ianuarium et Sextilem et Decembrem binos dies inseruit, in Aprilem autem Iunium Septembrem Novembrem singulos:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:2)
sed Ianuarius Sextilis December, quibus Caesar binos dies addidit, licet tricenos singulos habere post Caesarem coeperint, quintanas tamen habent Nonas, et ab Idibus illis sequentes Kalendae in undevicesimum revertuntur, quia Caesar quos addidit dies neque ante Nonas neque ante Idus inserere voluit, ne Nonarum aut Iduum religionem, quae stato erat die, novella conperendinatione corrumperet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 8:2)
sed nos nihil super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius Annalium quinto cladem illam vastissimam pugnae Cannensis factam refert ante diem quartum Nonas Sextiles.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 26:3)
nam antea quintilis et sextilis dicti sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 122)
reliqui iam a numero nominabantur quintilis, sextilis, september, october, november, december.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4313)
quintilis et sextilis mutati sunt postea in honorem Iulii Caesaris et Augusti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4317)
homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:2)
Sextilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION