라틴어 문장 검색

aliud sudore digeri, aliud tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium198)
sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci ΦΘΊΣΙΝnominant, urinae difficultas, quam ΣΤΡΑΓΓΟΥΡΊΑΝappellant, tenuioris intestini morbus quem ileon nominant, levitas intestinorum, qui lienteria vocatur, coxae dolores, morbi comitiales.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장24)
Frigus modo nervorum distentionem, modo rigorem infert;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장36)
At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장47)
Propriae etiam dentientium gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum nervorum distentiones, alvi deiectiones;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장53)
Adulescentia morbis acutis item comitialibus tabique maxime obiecta est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장61)
Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores fatigant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장65)
neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장19)
aut qui epoto veratro exceptus distentione nervorum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장25)
is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장27)
Si in continua febre puero venter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda nervorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장9)
Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장10)
Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, vel distentio nervorum vel rigor timeri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장49)
Si ora venarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장52)
Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION