라틴어 문장 검색

Denique die quadam madidae illius aniculae, sermo talis meas affertur aures:
(아풀레이우스, 변신, 9권 16:1)
Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis linteae vestis candore puro luminosi, illae limpido tegmine crines madidos obvolutae, hi capillum derasi funditus verticem praenitentes, magnae religionis terrena sidera, aereis et argenteis, immo vero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepentes.
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:1)
adeo ut foenum, si repositum fuerit madidum, saepe concipiat flammam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 55:2)
Atque profecto vir taciturnus multas audit confessiones.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:3)
Quod si quis famam habeat viri taciturni, facile aliorum animos reserabit, sicut aer clausus apertum sugit, atrque veluti delicta confiteri non ad aliquem finem collimat qui ad res civiles tendit, sed and conscientiam sublevandam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:5)
Ita certe homines taciturni ad multarum rerum notitiam simili de causa perveniunt, dum homines non tam impertire quam exonerare animum suum cupiant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:6)
Neque taciturni omnino esse possunt, ideoque opere ut plurimum destituuntur, sicit Gallis in proverbium abiit, beaucoup de bruit, peu de fruit, strepitus multum, fructus parvum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:8)
At si bene processerit iamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula vel intrita bene madida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장38)
At si bene processerit iamque ex toto recte se habere ceruices uidebuntur, incipiendum erit a pulticula uel intrita bene madida.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 6:5)
Verumtamen, etiamsi sedulo ad hanc rem animum attenderim, neque admodum prolixum sit Celsi volumen, denuo schedulas a prelo madidas relegens incidi in anomalias nonnullas (ex.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.35)
Id si bene processerit, jamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula, vel intrita bene madida.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 6:5)
tum victor madido prosilias toro nocturni referens vulnera proelii.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:14)
raptos contentus in armis delibasse cibos madidoque oneratus amictu algentem pulsabat equum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:132)
nullo cum strepitu madidis infecta favillis despumat niveum fistula cana salem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus27)
quoque die Titana canis flagrantior armat et rapit umores madidos venasque calore compescit radiisque potentibus aestuat axis, Nilo bruma venit, contraria tempora mundo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus14)

SEARCH

MENU NAVIGATION